396 CCJCL. Anno 1724. die 19. Aprilis. Viennae. Carolus III. Rex a SS. et 00. Regni Croatiae, et Slavoniae militare subsidium 24.000 fior. petit. CAROLVS Divina Favente Clemenlia Electus Romanorum Imperator Semper Augustus (fcc. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, nec non Egregij et Nobiles, fideles nobis Dilecti. Relata sunt nobis ea, quae ad postulatum nostrum adhuc decima quarta Julij anno abhinc superiori ad vos emanatum de pendenda viginti qualuor mille florenorum Contribulionis Summa, vel ejus loco recipiendo in Regnum alendoque aequiparanti militum numero tam antehac respondistis, quam miserrime Commissioni ex'Consilio Nostro Aulae Bellico, uti et Camera Nostra Aulica ac Cancellaria Hungarica aeque Aulica conjunctae per Deputatos e gremio vestro repraesentastis ; quorum eliam intuitu atque ex singulari, qua Charis-simum Nostrum haereditarium Croatiae Regnum semper complectimur benevo-lentia, quoad per publicas rationes fieri polest, vobis gratifican volentes, ad de-missam vestrarn deprecalionem benigne in eo condescendimus, ne quae militia Nostra illac dirigatur et actualiter illocetur. Quoniam autem jam per aliquot, annos ab hybernio omnique alio tributo, cui omnia caetera Nostra haereditaria Regna et Provinciae subjacebant, et adhucdum subjacent, soli vos immunes eratis, sic jam eo magis inhaeremus praefatae Resolutioni Nostrae quoad alteram partem postulati Nostri alternative vobis intimati, ut nempe. quod respectu reliquarum ditionutn Nostrarum valde exiguum est, dictam viginti quatuor mille florenorum Summa in pro currenti hoc anno contribuatis. Quo vero ipsa haec prae-statio vobis tantominus graviter accidat, benigne pariter annuimus, ut uterque Generalatus Varasdiniensis et Carlostadiensis, uti et Cameralia Nostra bona intra Begni limites sita, in partem oneris ita veniant, ut memorata viginti quatuor mille florenorum Summa in quinqué partes dividatur, et signanter tres quintalitates a diarissimo Nostro Croatiae Regno simul cum diclis Nostris bonis Cameralibus, alterae duae quintalitates vero a praefatis ambobus Generalatibus eo promptius pendanlur, cum id ipsum quantum Legioni Nostrae Dimacharum Wirtenbergianae in partem obvenientis eidein alimentationis assignatum jam sit. Confidimus proinde in cognito vestro zelo ac devotione, vos ad exemplum aliarum omnium Provin-ciarum Nostrarum haereditarium id absque haesitatione alacriter praestaturos, unde Nobis Servitium singulariler acceptum exhibebitis. Qui porro vobis gratiam Nostram Caesareo-Regiam clementer rursus confirmamus. Dabantur in Civitate Nostra Vien-nensi die decima nona Mensis Aprilis, Anno Millesimo Septingentésimo vigésimo %