313 Articulus Tertius. Qui autem domos ut etiam Agros et alios fundos vendere vel opigno-rare, aut quocunque alio titulo et quacunque de causa alio dare voluerit, id ut coram Knesio et duobus vel tribus Testibus faciat necesse est, alias contractus nullam vini habeto. Articulus Q u a r t u s. Cuilibet, si fundum suum aliter adire non potest, per agrum vicini sui consveto tempore eundi vehendique Jus esto, sed quantum fieri poterit vicini agro ab ipso parcatur. Articulus Quintus. Si quis rem suam alteri ad certum tempus oppignoraverit, illoque tempore ellapso debitum non solverit, tunc ad instantiam Creditoris de redimendo pignoro per Knesium admoneatur, et nisi id intra tres menses fecerit, pignus per Eundem Knesium et duos vel tres seniores Pagi estimetur, et de eo Creditoribui debitum, cum eo, quod interest exolvatur, Residuum vero Domino pignoris restituatur. Articulus Sextus. Rebus alienis contra pactum vel voluntatem sui proprietarii cum damno eiusdem utens, eidem proprietario pro Arbitrio Judicis secundum iustam damni aestimationem satisfacere tenealur. Articulus Septimus. Testamentareae dispositiones coram Knesio et quatvor vel quinque Testi-bus fidedignis, aut coram Sacerdote et duobus vel tribus itidem fidedignis testi-bus celebrentur, adhibito tamen semper Notario vel loco ipsius duobus aliis Testibus legitimis. Articulus Octavus. Paterfamilias atque liberis defunctis major natu frater vel proximus agna-tus, una cum vidua relieta, Familiam gubernet. Quod si vero defunctus iuxta Viduam Liberos quoque reliquerit, ipsa Vidua una cum Tutoribus vel Curatoribus familiae praesit, et iunior Liberorum cum reliquis nullo sexus discrimine habito ex aequo ad haereditatem admittatur. Articulus Nonus. Boves, equos, vaccas, sues, capros, porcos, vinum ac frumentum omnis generis cuilibet Valachorum sicut aliis regnicolis, intra et extra Capitaneatos sui (Pari I. Privil. et Libert.) 40