164 licis recordationis Dominus Lodovicus Rex, Pater Nosier charissiraus, Ipsis Iianc gratie prerogativam Lilleris suis mediantibus, quarum tenorem coram Nobis spe-cietenus produxerant, fecissel specialem, ut nullus omnino Hominum ipsos in Curiam Nostram, vel in aliquorum aliorum Judicum extraneorum, ex isla parte fluvii Drave existentium, presentiam citare, scu evocare, aut in causam atrahere valeret ñeque possel modo aliquali; sed si qui cum eisdem quitcunque actionis vel questionis haberent, id in presentía Bani ipsius Regni Nostri Sclavonie, vel vices eius gerentis. legitime exequi deberent; et si in Judicio ipsius Bani, vel vices eius gerentis. aliquis querulantium suspicatus foret, nec contentus esse vellet, extunc seriem Judicii per ipsum Banum, vel vices ejus gerenlem, in Nostram, ac Prelatorum et Baronum Nostrorum presentiam, in Curiam Nostram pro deliberatione fienda transducere valeret atque posset super Judicio prenotato. Nunc autem ipsa libertate obmissa quamplures ex eisdem Nobilibus, immo fere omnes per extraneorum Capituloruin citationes, et evocationes, ac in Causam atracliones, et non per comproviucialium, clandestine, et furtive, ac nequitiose unus alium ad Curiam Nostram, et alias citare, evocare, in causam atrahere. et per terminorum completiones agravare, ac pnt .... e sepesepius procurarent, in quo facto multe ammissiones Possessionum, ac alia diversa genera maloruni et gravaminum multoties orirentur, et evenirent, dictumque Regnum Nostrum Sclavonie per hoc maxime foret gravalum : Supplicantes Nostro Regio culmini prece humili et devota, ut eisdem super premissis de Regia benignitate digna-remur succurrere, et providere de remedio opportuno. Nos itaque supplicatio-nibus eorundem Nobilium moli, benevole inclinati, nolentesque ipsos gravamina pati, hujusmodi dictam constitutionem et libertatem ipsis per dictum Dominum Lodovicum Regem datam et concessam, ratam et gratam habendo, una cum Prelalis et Baronibus Noslris matura deliberatione prehabita, sane decrevimus, ut nullus prorsus Hominum, seu Nobilium dicti Regni Sclavonie, alter alterum, nec aliquis alius Regnicolarum Nostrorum ipsos Nobiles Regni Nostri prescript! per exlranea Capitula, nisi solum per Comprovincialia citare, evocare, aut in Causam atrahere in Nostram, aut in cujuscunque Regni Nostri Judicis presentiam, nec obmissa ipsa libertate in Curia Nostra aliquam litem suscitare, nisi prius in presenti« Regni Nostri Bani predicti fuerit suscitata, possit nec valeat modo aliquali; in Casu aulem, quo hujusmodi facta lemporis in processu evenirent, et si que pars adversa hoc ipsum contra aliam partem efficaciter comprobare posset, extunc hujusmodi facta, seu quevis gravamina, que in premissis evenirent. nullius existant vigoris nec momenti, sed prorsus mortua et viribus carilura habeantur. Quocirca vobis viris Magnificis, Dominis Palatino et Judici Curie Nostre, vestrasque vices in Judicatu gerenlibus, et generaliter cunctis Regni Nostri Judicibus, et Justitiariis, Ecclesiasticis videlicet et secularibus, presentibus et futuris, firmiter precipiendo mandamus, quatenus quantumcumque et quoties-cunque premissa facta coram vobis emerserint seu evenerint, et modo prehabito approbata fuerint, eadem authoritate Nostra Regia cassare, revocare, annulare, mortificare, et prorsus annihilare debealis, quibus et Nos derogamus praesentium Litterarum Nostrarum patrocinio mediante, quas, dum Nobis in specie fuerint reportate, in formam Nostri Privilegii redigi faciemus. Datum Bude Secundo die Festi Penthecostes Anno Domini Millesimo trecentesimo nonagésimo quinto. Nos itaque iustis et Juri consonis supplicationibus annotati Magistri Pauli, nobis