CXXIV. Anno 1398. In Gara. Nicolaus de Gara, Regnor um Dalmatiae, Croatiae et Sla-voniae Ban us, Privilegium Regni de libera Proton oth a rii e 1 e c l i o n e confirma t. Nos Nicolaus de Gara, Regnorum Dalmatie, Croatie, Sclavonie Banus. Memorie commendamus, significantes, quibus expedit vniversis. Quod quia dicti Regni Sclavonie Nobiles nobis per suos speciales nuntios id querulose significare curarunt, quod alii nonnulli Bani, vel Vicecomites eorundem Regni pre-dicti, ipsos de antiquis consuetudinibus et libertalum prerogativis ab antiquo approbatis, signanter vero in alienatione sigillorum, quibus ipsi in ipsorum officio fungerentur seu uterentur, et notario eorundem per ipsos electo, seu eligendo, facta excepissent et eosdem in eisdem minime tenere et conservare curarunt. Supplicantes Nobis per nuntios ipsorum prenotatos, ut ipsos in eisdem consueludinibus et libertatum prerogatiuis, quibus ipsi tempore domini Lodovici olim Regis Hungarie, indelende memorie tenti fuissent et conservali, et prout etiam Serenissimus Princeps Dominus Sigismundus, Rex Ilungarie ac Dalmatie, et Croatie predictorum, dominus noster gratiosus, easdem Liberlates eorundem pridem in Temesvar de vnaniini sanctione et communi decreto tolfus Regni sui Baronum et Procerum, ymo vniversorum nobilium, literis suis mediantibus confirmasset et roborasset, prout in eisdem literis coram nobis specietenus ex-bibitis limpidius continelur, tenere et conseruare dignaremur. Nos igitur justis et legitimis eorundem nobilium supplicationibus et petitionibus siculi dignum ar-bitramur aquiescentes, nihilominus prefatis literis ipsius domini nostri Regis contraire non valentes, eosdem nobiles ipsius Regni Sclavonie in eisdem consueludinibus et libertatum prerogatiuis, quibus ipsi tempore dicti domini Lodo-vici Regis tenti fuissent et conseruati, ac etiam prout in eisdem literis ipsius domini nostri Regis Sigismundi per omnia continetur, a modo et deinceps illesos et indempnes volumus frui, permanere et potiri ; eo modo videlicet, quod sepefati nobiles quemcumque Notarium eligere voluerint, liberam eligendi et de-ponendi, dandi, et removendi habeant facultatem ; ac etiam Comités nostri pre-dicti Regni pro nunc constituti, et in futurum constituendi, universa sigilla ipsorum Comitum, Judicia et causas ipsorum nobilium concernentia, teneantur dare et assignare Nolhario prenotato, hoc etiam declarato, ut hujusmodi Notharius de sede Judiciaria eorundem sigilla antefata ad locum alienutn minime assportare valeant atque possint (sic) ; et quod dicti Notarii ac Comités ejusdem Regni Sclavonie sine Judicibus nobilium causas nobilium predictorum nullatenus judicare, 22*