35 XXIX. Anno 1194. die 9. Julii. apud Tinium. Emericus, junior Rex, Regia auctoritate Dalraatiam et Croatiam gubernat. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Anno ab Incarnatione D. N. Jesu Christi 1194 Mensis Julii die nono, intrante indictione XII. apud Tynum. Regnante Domino nostro Bela, Serenissimo Rege Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, atque Ramae, et Almerico (Emerico) lìlio super Dalmatiam et Chroatiam. Quum nos, nempe Petrus Spalatensis Sedis Archi-Episcopus, una cum Mathaeo No-nensi Episcopo et Damiano Jadertino Comite, et Grubessa, Spalatino Comite, caeterisque Nobilibus, quorum nomina inferius subscribentur, in Ecclesia S. Joannis de Tyno, ad controversias, quod inter Templarios et monasterium SS. Cosmae et Damiani prò terris et aquarum decursibus vertebantur, resecandas, de mandato regio resideremus; post multas altercationes, et verba, quae me-moratae Ecclesiae inter se habebant — — de voluntate utriusque partis susci-pientes prò bono pacis, et concordiae, talem inter utrasque Ecclesias linem, et divisionem auctoritate regia composuimus. (Hinc limites describuntur; deinde ita prosequitur). Stabilimus edam, vt si qua utriusque partis antiqua tutamenta vel scripta, praeter hanc nostrae Chartam conslitutionis--praesumserit; Omni- potentis Dei, Sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli, omniumque Sarictorum, et nostram maledictionem incurrat; fiatque anathema, et super hoc poena dua-rum librarum auri mulctetur. Quae omnia firma et rata esse volumus, praesente Gualterio Magistro, et fratre Aczo praeceptore et omnibus fratribus; et Domi-nico Abbate, Privioria monacho et Diminoschia monacho, cunctisque fratribus; coram idoneis testibus, Petro Sagarelle, et Tolmatio et Burello, presbiteris Spa-latinis. De Jadertinis vero fuerunt testes hi: Petruna Cucille, Peitiz Vitache, Peitiz Michaelis, Georgius Soppe, Bitte de Juda, Bitte Prestantii cum fratre Gri-sogono, Petrus Saluradi Templariorum advocatus, et quam plures alii. De Scla-vis vero fuerunt testes hi: de Dominis, Jupanus, Wlcominis Jupanus, Berisius Jupanus, Grubescia Gaudii Jupanus, et Slillizus Jupanus cum pluribus aJiis. Fuerunt etiam testes ibidem hi venerabiles viri: Gregorius Antivarensis Archi-Episcopus et Vincentius Sancti Chrysogoni Abbas, cum suis monachis et multis de plebe. Et ego Basilius diaconus et Jadertinae Civitatis Notarius, qui interfui. hanc constitutionis et concordiae chartulam jussu jam dicti Archi-Episcopi Spalatensis, et Nonensis Episcopi, ac Comitum praescriptorumque testium rogatu, ut audivi, compievi, roboravi, et signo consveto signavi. Parlati. Illyricum Sacrum T. III. p. 225. — Katona H. C. R. H. Tom. IV. pag. 428. sq. — Fejér Codex Dipi-Regni Hung. T. II. p. 296. 5*