7 Domnii atque Anasthasii subtrahere uoluerit, uel quolibet modulo donationem dictam nocere temptauerit (Lue. et Fari, tentaverit) iram omnipotentis Dei Coelorum arbitri salvatoris mundi incurrat, et sanctorum omnium maledictionis uinculo CCCXVIII Patrum insolubiliter denodetur, descendantque super eum et domo sua, sibique consentientibus, decem quas in Egypto habite sunt plage, et lepra Naaman Syri ab iis nunquam recedat, deglutiat eos terra sicut Datan et Abiron, et in novissimo Maranatha litigantibus cum iis sanctorum constantia cum diabolo et ejus horribi-libus Angelis, et Juda Iscariote in gehenne barathro munerentur, ubi ignis non extinguitur, et vermes non moriuntur. Actum est in Biaci, ante fores Ecclesie sancte Marthe Martyris (Lue. et Fari. Martyre) tempore