Quique pervenientes dicti Episcopi, Dalmatiarum peragrantes Civitates et Chroa-torum atipie Serborum proceribus convenientes, congregatis in Spalato Episcopis Ifc Judicibus, celeberrimum Concilium peregere. Ubi divino juvamine freti haec quae sequunlur Capitula observare censuere. I. Quoniam antiquitus B. Domnins ab Apostolo Petro praedicare Salo-narn missus est, constituitque, ut ipsa Ecclesia et civitas, ubi sancta ejus membra requiescant, inter omnes Ecclesias Provinciae lmjus Primatis habeat et Metropolis nomen, super omnes Episcopos legitime sortiatur; ita duntaxat ut ad ejus jussio-nem Episcopi, qui per divinam gratiam cathedram ipsam retinuerit, et Synodus celebretur, & consecratio Episcoporum, quia dicente Domino: ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. II. Ut in cunctis Ecclesiis, in quibus supra recolitur Episcopus babitasse, nunc autem Clero, ordine et populis sufliciens adest infra Dioeceseos limites, Episcopus habeatur; quia juxta decretum Patrum non licet in modicis civitatibus, vel villis Episcopos statuere, ne nomen Episcopi vilescat, et ut Episcopus va-cans vacantem Dioecesim cum Consilio Metropolitani, et caeterorum Episcoporum eoe. accipiat. III. Quoniam minime terminis a Patribus statutis transferri debent, unus-quisque Episcopus descriptos sibi terininos possideat, et alienain dioecesim nulla-temis invadat;jure proprio servato in regnandis, consecrandis Ecclesiis, vel Sa-cerdotibus promovendis, atque a suo Episcopo Chrisma accipiendum. IV. Ut possessiones Ecclesiarum, quae pro peccatis conditorum oblatae sunt ad honorem sanctorum, saecularibus minime mancipentur; quia res Deo semel dedicata humano dominio subdi non debet. V. Ut si qua Ecclesia vel possessio per privilegium a fidelibus sub anathemate in principali Ecclesia S. Petri apostoli subditae sunt, minime substan-tur (subtrahantur) quatenus et oiferentibus et res ipsa tuentibus Christi Clavigeri Petri tueantur suffragiis. VI. Ut si divino judicio in tumultu plebis Princeps provinciae occidatur, quia quod a multis committitur inultum manet, vel pro ipso reatu qui(s) cogno-scunt, obnoxii debent esse pro ipsa anima eleemosynas facere, et si quam Eccle-siam dedicavit, vel libertos fecit, defendere, uxorem aut filios fovere benigne. VII. Ut si quis malignus diaboli spiritu affato (afflatus) singulari con-silio, sicut Judas, Dominum suum occiderit, lapide e collo suspenso, ferro corpore praecinctus, exul poeniteat. Vili. De Episcopis Ragusitano & Catharitano, quorum manifeste una sedes dignoscitur, ipsam Dioecesim aequa lance inter se dividant, ila ut si unus dictae Ecclesiae Pastor obierit, donec ordinetur Episcopus, residens Episcopus ip^ius Ecclesiae Ecclesiasticam curam gerat. IX. De Licinio Episcopo, ut in Ecclesia, in qua ordinatus est, contentus permaneat ; et nullus deinceps in ea Episcoporum, vel Presbyterorum Missam celebret, donec proprius Episcopus eam consecret canonice. Si quis postmodum (Pars. I. Privil. et Libert.) 2