26 nostram indignationem incurrat. Et ad robur omnium praedictorum praesens pri-uilegium nostro sigillo authentico communiri mandauimus. Farlali: Illyricum Sacrum T. III. p. 164. — Lucius L. VI. c. IV. — Kercelic. Notit. praelim. p. 137. — Katona H. C. R. H. Tom. III. p. 169. sq. n. CCCXXVI. — Fejer. Codex Dipl. R. H. T. D. p. 39. XX. Anno 1108. 25. Maji. Tragurii. Coloraanus, Hungariae, Croatiae et Dalmatiae Rex, se Tra-g urino rum liberi ate m conserva tur um juramento spondei praetereaque promittit, quum ad eos, qua Rex Croatiae et Dalmatiae coronandus aut negotia regni cum illis tracta-turus venerit, se nemini civium, ut quem hospitio susci-p e r e n t, v i m i 11 a t u r u m esse. Anno Dominicae Incarnationis M.C.VIII mense V die XXV Anno XII Regni mei. Ego Colomanus Rex Vngariae, Croatiae atque Dalmatiae, juro super san-ctam Crucem Vobis Tragurinis, meis iidelibus ciuibus, firmam pacem; mihi et filio meo aut successoribus meis tributarii non sitis; Episcopum vero aut Co-mitem, quem Clerus et Populus elegerit, ordinabo, et lege antiquitus constituta vos uti permittam, praeterquam introitus portus ciuitatis de extraneis duas partes Rex habeat, tertiam vero Comes Ciuitatis, decimam autem Episcopus. In ciuitate quoque vestra neminem Hungarorum, vel alienigenarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expetierit, cum autem ad vos coronandus, aut vobiscum Regni negotia tractaturus advenero, nemini ciuium vis inferetur Domorum sua-rum, nisi quem dilectio vestra susceperit. At, si forte aliquando Dominium meuin aliquem aggravare videbitur et alias ire voluerit, secure cum vxore et filiis et familia et omnibus suis quocunque sibi placuerit, eat. — Hoc autem Sacramen-tum a Rege et ab Archiepiscopo Laurentio & Comitibus Hungariae confirmatum est. Ego Joannes Palatinus Comes laudo et confirmo. Ego Appa Comes laudo & confirmo. Ego Thomas Albanensis Comes laudo & confirmo. Ego Jacobus Borsodiensis Comes laudo & confirmo. Ego Vgudi Wasuariensis Comes laudo