368 benigne praeterea assecurantes Valachicam hanc nobis Charam Nationem, omnes-que toties fati districtus Incolas, quod Vniversis et singulis Justitiam quacunque ex Causa debite administrari, eosque tanquam fideles subditos, qui in ultimi cruenti Belli decursu prae caeteris generositatis suae aedidere specimina, protectione nostra Caesarea ac Regia plenarie frui atque gaudere faciemus, uti et illos, qui in linea limitanea constituti, adeoque militaribus Confiniorum servitijs actualiter applicali fuerint, a Decimis alijsque oneribus publicis immunes haberi ac caeteris quoque Privileges militaribus donari curabimus. Omnibus demum et Singulis praerecensitis hisce iterum pro Conclusione serio injungentes, quatenus beni-gnum Caesareum hocce ac Regium Mandatum nostrum ad evitandam severam alias animadversionem (erga secus facientes irremisibiliter secuturam) firmiter observari debeant, nec populum ultra quocunque sub praetextu commoveri, tumultuari, aut Jussis nostris Regijs reniti patiantur, ne fortioribus, quod piane abhore-mus remedijs almae pacis conservationi subactorunque nostrorum tranquilitati consulere necessitemur. Dabantur in Civitate nostra Viennensi die Decima quinta Mensis Jnnij. Anno Millesimo Septingentessimo Tertio. Regnorum nostrorum Romani Quadragesimo quinto, Hungarici Quadragesimo Nono, Bohemici vero quadragesimo septimo. Leopoldus m. p. M. a Mansfelt m. p. (L. S.) Ad Mandatum Sac. Caer. Majestatis proprium : Joannes a Tiell m. p. Si ani. Copia in Archivo Regni Croatiae inter Acta Collegii S. J. Zagr. Fate. 6. N. 46. asservito.