Divisi illud exigente indole argument! in tres partes, ita quidem : ut 1. Privilegia & Libertates Regni Croatiae, Dalinatiae et Slavoniae, II. Articulos et Constitutiones Diaetarum seu Generalium Congregationuin Regni Croatiae, Dalmatiae & Slavoniae, III. Constitutiones Comitiorum ad Regnum Croatiae, Dalmatiae & Slavoniae spectantes, atque e corpore Juris Hungarici excerptas Lectori exhibuerim. Pars prima locupletior est propterea, quod ibi inter privilegia et libertates Regni, talia quoque documenta inserui, quae privilegia et libertates singu-larium urbium, locorum et nobilium Communitatum in se continent. Nihilominus istuc retuli non alia, quain quae ad scopum et integrilatem operis idonea esse, intra breve compilationis tempus comperi. Altera pars, quae Constitutiones in Regni nostri Congregationibus perlatas exbibet, majore proh dolor! inopia laborat. Causa est, quod in Archivio Regni Croatiae originalia Congregationum acta nulla omnino ante annum 1567. occur-runt, postea vero plura ad novissimam aetatem pertinentia desiderantur. Quare aliquos saltem Constitutionum anno 1567. anteriorum Extractus, in variis Archiviis repertos, communicare potui. Majores nostri, quod magnopere dolendum est, parum laborabant de eo, ut domesticae idmodi Constitutiones ad familiareni nationis notitiam devenirent. Satis id esse ducebant, sicubi in manuscriptis delitescerent, eas in unum col-lectas, typis vulgare, nulli in mentem venit, Itaque non curae et sollicitudini illorum, veruni fortunae ac propemodum casui, in acceptis referendum est, quod quidem Constitutiones nostras de a. 1492. item 1538. in Corpore Juris Hungarici impresses, Articulos vero Congregationum Regni de a. 1609. usque 1653., item de a. 1643. usque 1681., in opere Joannis Szegedy Jesuitae, inscripto: „Tri-partitum Juris Hungarici tyrocinium“ typis evulgata habemus. Quod ad plurimas eiusmodi Constitutiones attinet, praecipue post annum 1567. perlatas, talem studiose adhibui seleclum, ut eas potissiraum collectioni huic inferrem, quae a Regibus nostris speciatim ratihabitae, normis pro hoc Regno fundamentalibus accensentur, contra omitlerem, exceptis paucis, illa permulta Congregationum Regni conclusa, quae regia sanctione destituta, non tam legum, quam statutorum municipalium, intra fines Regni hujus obligantium, naturam redolent. Deinurn in tertia parie adduxi illa Decreta regia, atque Comitiorum Hun-gariae nobiscum communium scita, quae statum et rationes Regni nostri proprius