308 ‘ ccv. Anno 1630 die 5. Octobris. Ratisbonae. Jura et Privilegia Valachis, in Regno Slavoniae inter Savum et Dravum degentibus, a Rege Ferdinando II. concessa. Nos Ferdinandus Secundus &c. Memoriae Commendamus Tenore praesen-tium significantes, quibus expedit universis. Postquam ineffabili Dei optimi Maximi munere ad Majestatis nostrae Culmen sublimati, Reipublicae gubernacula gerimus, nil unquam antiquius Chariusve habuimus, quam ut providentiae nostrae studia in ea praecipue conferamus, quae ad Christianitatis augmentum sta-bilimentumque cedere, ac cunctis Ditionibus et populis, qui Clementiae et sce-ptrorum nostrorum pariunt Imperio, quoquo modo utilia esse possunt. Unde cum Tota Valachorum Communitas, quae ex antecessorum nostrorum Divae memoriae, Rudolphi secundi et Mathiae, Romanorum Imperatorum et Ungariae Regum, Con-ccssionibus et gratiis iam a Triginta abbine Annis in Partibus Regni nostri Sclavoniae inter Savum et Dravum domicilium habuerunt, nuper a nobis etiam Singulari nostrae Successorumque nostrorum legitimorum Ungariae Regum pro-tectionis et Directionis Diplomate donati fuissent, Nos iam ulteriori benignitatis nostrae cura, tum ipsorum Valachorum tum totius Christianitatis commodo et tranquillo ac securo statui et conservationi in aliis quoque, quae a benigna Di-rectione nostra dependent, utiliter prospectum esse cupientes, eidem Valachorum communitati inter praedictos Savum et Dravum commoranti, sequentes Legum et statutorum Articulos, quorum norma in posterum vitum ducant et gubernantur, secundum praesentem rerum statum et conditionum clementer concedendos et sanciendos praescribendosque duximus; ut nimiruin Regna Ditionesque Nostrae contra infensissimos Christiani nominis Turcos ac alios hostes non minus egregia et fideli huius populi militari opera ac fortitudine, quam Certarum etiam Tramite, atque in Legum, quorum observatione inter eosdem Valachos tam in Toga quam in Sago iuxta iustitiae et disciplinae incrementa vel maxime Omnipotentis gratia et benedictione fructifere conciliari, ac bene Christianoque more recte vi-vendi ratio Salutaliter conseruari possit, tanto magis ac firmius munirentur obval-lenlurque. Quorum quidem Articulorum tenor talis est. De Magiatrattbus Articulus Primus. Cuilibet Pago Valachorum, inter Dictos Fluvios Savum et Dravum habi-tantium, suus sit Judex sive Knesius, vir scilicet ad id proprius, Oflìcii obeundi