323 Praelatorum et Baronum suorum ad id accedente Consilio praematuro ac mera Authoritate sua Regia et potestatis plenitudine ex certaque suae Majestatis scien-tia plenarie decrevisset. Secunda vero ipsarum, pula dicti Capituli Ecclesiae Chasmensis, Littera statutoria, quae quinto decimo die feriae sextae proximae post Octavas Paschae Domini Anno ejusdem 1431 privilegialiter confecta, Al-phabeto intercisa mnnifestabat : Quod praefatum Capitulum Chasmense ad Ami-cabilem Literatoriamque petilionem condam Spectabilis et Magnifici Domini Hennanni Ciliae et Zagoriae Comitis et dicti Regni Sclavoniae Bani laudandae memoriae, una cum Benedicto filio Nicolai de Szent-Ivan homine ejusdem Domini Hermanni Comitis et Bani, ipsorum hominem videlicet honorabilem Viruin Magistrum Bartholomaeum socium et Concanonicmn ipsorum, ad infrascriplarum Possessionuin statulionem faciendam ipsorum pro testimonio transmississent fide dignum. Qui ex inde ad ipsum Capitulum reversi, eidem concorditer retulissent eo modo : Quomodo ipsi in praedicta feria sexta proxima post dictas Octavas festi Paschae Domini et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus, ad facies praescri-ptarum universarum possessionum et portionum possessionariarum fatorum Nobi-liuin dicti Castri, per annotatum quondam Dominum Sigismundum Regem a Joba-gionatu dicti Castri exemptarutn, ipsisque Nobilibus Novae suoe Donationis titulo donatarum, Vicinis et Cometaneis earundem Universis inibi legitime convocatis et praesentibus, accedentibus introduxissent praefatos Nobiles in Dominium earundem statuissentque easdem cuilibet ipsorum, prout et in quantum in dominio earundem pro tunc pacifice permansissent et fuissent, praemissis exemptionibus et Novae Regiae donationis titulis ipsis incumbentibus perpetuo possidendas, nullo penitus contradictore apparente. Secunda vero earum, puta praefati quondam Domini Nostri Mathiae Regis Littera, sub secreto et appendenti sigillo suo ad propriam Commissionem Eiusdem hie Budae in festo inventionis S. Crucis Anno Domini 1472 , Regnorum Anno Hungariae dee. decimo quinto, Coronationis Nono, Bohe-miae vero tertio, confecta manifestabat; Quod Nobilis Georgius de Patak in sua ac Stephani et Martini de eadem Patak, Benedicti de Preselhnafew, Stephani de Voynovcz, Andreae de Globothecz et Pauli Literati de Finthovcz, ac aliorum Nobilium in districhi Castri maioris Kemlek commorantium personis. praefato quondam Domino Nostro Mathiae Regi (in forma) admodnm gravis quaerelae expositum exstitisset : Quod licet ipsi ab antiquo a quibuslibet Censibus et taxis dicti Castri Kemlek per Divos Reges Hungariae, suos scilicet Prodecessores, exempti fuerint et exonerati, ac eo titulo, quo veri Nobiles Regni sui uterentur, ipsi quoque ex ipsa concessione usi sint. Tamen Illustris Ladislaus Dux S. Sabae quadam adinventa occasione, quosdam novos et inconsvetos Census seu taxas adinveniens super praefatos Nobiles, contra huiusmodi antiqua Jura et libertales eorum impo-suisset, ipsosque propterea plurimum impedivisset et vexasset in praeiudicium Libertatis et Juriuin eorum atque damnum manifestum ; Allegando, ipsos Nobiles non ab Anliquo, sed per Joannein Thuz de Lak, alias Regni Sclavoniae Banum, ab ipsis Censibus et taxis exemptos et Nobilitalos fore. Unde praefato quondam Domino Mathiae Regi in personis praefatorum Nobilium suplicatum fuisset, ut ipsis circa praemissa de remedio providere ac in Juribus et Libertatibus eorum conservare dignaretur. Et quia ipse Dominus Mathias Rex praefatos Nobiles ex Litteris et privilegiis ipsorum Divorum Regum Hungariae coram eodem Domino Rege in specie productis et per eundem confirmatis, a quibuslibet Censibus et taxis ipsius 41*