«o viuente coronato, hoc actum est. Quoniam pastoralis officii cura, quibus Ìspiritualium rerum summa committitur, admonet vniuersos, ac paterna sollicitudo inuitat, vt gregibus sibi creditis ita quisque prouideat, quod luporum morsibus non exponatur incaute; et ne incongrua abutentes licentia terrenis commodis in-hiare videantur; et ne animarum lucra omittant, diligenter inquirere. Ideo ego : P. (Petrus) diuina fauente gratia, Spalatinae sedis archiepiscopus, videns multa enormia per nostrum archiepiscopatum emersisse, multiplicesque subditorum errores considerans grauiter pullulare, ut domino prouidente excessibus tantis finem congruum imponere, atque salutaribus monitis audientes possem informare, de mandato et volúntate summi pontificis, in nostra Spalatensi ciuitate, cum omnibus suffraganeis, et abbatibus, nec non clericorum copia, generalem Synodum, infocata S. Spiritus gratia, Kalendis Maji celebrauimus. Vbi vero anathemati-zauimus omnes sectas haereticorum, et eorum complices, contra sa-crosanctam Romanam Ecclesiam et eius doctrinam oblatrantes, et omnes indebite ecclesiastici officii verberatores, et decimarum, redituumque ecclesiasticorum raptores, inuasores, ac illicite retentores, nisi digna satisfecerint satisfactione. Vbi et statuiinus, vt omnes vsualitates antiquae, quas Ecclesia S. Domnii habuerat, et ( iurisdictiones tain in episcopos, quam in alium clerum praecipiendo S. D. (se-I cundum Deum) habeant auctoritatem, et quod neminem ad ordinem archiepiscopus promoueat, nisi per archidiaconum, aut per Canonicos S. Domnii praesentatum ; sicut in alio priuilegio, quod Canonicis super antiquis vsualitatibus seruandis fe-I cimus planum et expressum. Instituimus etiam, vt officium B. Mariae V. in I omnibus ecclesiis per nostram diaecesim omni die cantetur. Praeterea, quum Parochiae Suffraganeorum nostrorum ad se inuicem essent confusae, et certis limitibus nequaquain distinctae, et nullis priuilegiis communitae, ila vt ipsi Episcopi in errorem et controuersiam saepe inducerentur ; placuit nobis omnibus, memóralas parochias taliter distinguere, ac priuilegiis communire, vt de caetero vnusquisque episcoporum attributis sibi parochiis et priuilegiis gaudeat, et nulli vnquam fratrum suorum quaestionem exinde mouere praesumat. Definimus itaque pari voto, et communi volúntate eorumdem Suffraganeorum, vt A. Episcopus Spalatensis has habeat parochias: Clissam, Scale, Sminam, Cettinam, totam Cleunam, tolum Massaron, et totum Poi (hodie Polizzam) vsque ad Vrullam, et vbicunque sunt terrae S. Domnii, debent dare decimas S. Domnio. Insuper habeat has ecclesias: S. Martham, S. Petrum de Clobuco, S. Mariam, S. Stephanum, S. Moysem, S. Bartholomaeum. Tini en sis Episcopus habeat sedem suam in Tenin; et habeat has Parochias: Tenin, Campum, Verehrezam, (Verhrecam), Pset. Traguriensis Episcopus habeat has Parochias: Tra-gurium, Drit, Sibenicum, et totum Comitatum Zagoriae. Scardonensis Epi-! scopus habeat: Scardonam, Briber, Belgradum, cum tota Sidraga. Nonensis Episcopus habeat Nonam, totam Lucam, et medietalem Li cae. Signiensis Episcopus habeat sedem suam in Signia ; et habeat has Parochias : S i g n i a m, ! Gezcam (Gackam) totam, et medietalem Licae. Corbauiensis Episcopus habeat sedem suam in Corbauia ; et habeat has Parochias : Corbauiam, Vinodol, Bussan, Nouigrad, Presnic, Plas, et Modrussam. Pharensis Episcopus [ habeat sedem suam in Phar; et habeat has Parochias: Phar, Braciam, et Lissam, Co r cer a m, L a sta m, et Mu 1 c e r, et totam Crainam. Ecclesiae vero S. Stephani Regis, et Capellae nostrae in honore S. Ioannis Euangelistae, quam nos (Pars I. Privil. et Libert.) 5