18 X. Anno 1076. Primatus totius Dalma t i a e et Croatiae regnante Demetrio Svinimiro Archiepiscopo Spalatensi competit. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti unius Trinitatis et trinae Uni-latis individuae. Nolum sit omnibus tarn praesentibus, quam futuris, quod Prae-stantius Belgradensis Episcopus, gratia divinae et humanae caritatis, Ecclesiam SS. Cosmae et Damiani, quae sita est in acuto vertice cuiusdam monticuli, non longe a supradicta urbe distantis, monasterio S. Joannis Euangelistae perpetua-liter habere concessit. Ne autem aliquis succedentium, violentia principum, Regis videlicet, Episcopi aut Prioris ejusdem ciuitatis, temeraria mente, feroci tyrannide haec statuta violare audeat et sua audacitate corrumpat; hujus concessioniss sanctio ante personas virorum honestissimorum, et sanctae religionis cultum jugiter exe-quentium, absque ulia contradictione laudabiliter corroborata est, in praesentia s. Dominorum Laurentii totius Dalmatiae et Chroatiae reuerendissimi Archiepiscopi, et Domni Gebizonis SS. Bonifacii et Alexii religiosissimi Abbatis, una cum Ful-coino Fori Simphronii Yenerab. Episcopo, Ap. Sedis Apocrisariorum, in vinea justitiae Dei totis viribus misericorditer laborantium, astantibus etiam Belgradensis Ecclesiae Archipresbytero Drago, et omnibus Clericis utriusque ciuitatis et Domno Justo Priore, Gregorio Judice, Drago, Praestantio, Michaele, Drusia et fere totius supradictae civitatis clero favente ac populo. Anno millle-simo ab Incarnatione D. N. Jesu Christi videlicet septuagésimo sexto, Indictione vero quintadecima, tempore ejusdem Gregorii septimi Papae et Demetrii Dal-matiae et Croatiae Regis et Domni Petri ejusdem monasterii Abbatis religiosi. Quicumque autem corrumperit quod horum omnium laude conñrmatum est, Dei et eorum maledictionem perpetuo incurrat. Amen. Farlati Myricum Sacrum. T. IV. p. 5. XI. Anno 1076. Belgradi. Svinimirus Rex Croatorum nominatur Rex Slavorum. Notum sit omnibus fidelibus tam posteris quam praesentibus, quia nos Belgradenses divites et inopes, nullo cogente, nullo monente, immo spontanea