357 contra ipsos agendum sit, ea tarnen cum cautela, ne in similibus occasiones arripia ntur, quae plus damni affere possint quam emolumenti, et ne dum boueni luerari intendimus, prouincias integras perdamus, sed cum ea circumspectione et prudentia, unde probabiliter bonus possit sperari effectus. Haec ita dictis nostris Consiliarijs et Ducibus iniungimus, et nec tuam in hisce defuturam prouidentiam et dexteritatem non ambigimus. Caeterum permansurae sunt nostrae copiae germanicae, ibi partium de-gentes, usque ad ulteriorem dispositionem ; Sin autem Exercitus noster ad sol-uendam obsidionem Viennensem eo forte regionis moueret, qua partes illae per eundem tectae permanerent, tune facilius erit, easdem quoque copias potiori ex parte ad eundem finem et effectum Exercitui coniungere. Et haec tibi nota vo-luimus, gratiam simul nostram Caesaream et Regiam perbenigne confirmamus. Dabantur Passavij die séptima Mensis Augusti, anno milésimo sexcentesimo octuagesimo tertio. Regnorum nostrorum Romani Vigésimo sexto, Hungarici Vigésimo nono, Bohemici vero Vigésimo séptimo. Leopoldus m. p. Ad mandatum Sacratissimae Caesareae Majestatis proprium: Christophorus Dorsch m. p. Hieronimus a Pozzo m. p. A tergo: Spectabili ac Magnifico Corniti Nicolao Erdöedy de Monyorokerek, Montia Claudij et Comitatus Varasdiensis perpetuo Corniti, Regnorum nostrorum Dal-matiae, Croatiae et Sclavoniae Baño, Camerario et Consiliario nostro. Fideli nobis dilecto. Orig. in Archivo Regni Croatiae. Acta Regni Congr. 1683, Nr. 22. CCJOL, 1699. die 2. Novembris. Viennae. Leopoldus Rex prohibet, ne domini, jure gladii pollentes, malefactoribus condemnatis vitam donare praesumant. Leopoldus Secundus, Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Rohemiaeque