22W CLI. Anno 1490, In Castris prope villani Farkashyda. Diploma inaugurale Vladislai R egis, Regno Croatiae sepa r a t i m datum. Nos Wladislaus Dei gracia Hungarie Bohemieque Rex ac Marchio Mo-rauie etc. Recognoscimus et tenore presencium notum facimus, quibus expedit vniuersis : Quod cum his diebus superioribus Serenissimus Princeps condam do-minus Mathias Rex Hungarie et Bohemie etc. predecessor noster bone memorie ab hac luce absque heredis legitimi solacio decessisset, Domini Prelati et Barones, ceterique Primores et vniuersi Incole Regni eiusdem, ad quos scilicet ius eligendi novum Regem ex vetustissima Regni ipsius liberiate et consuetudine deuolutum exstiterat, animaduertentes, se principe orbatos esse, nec posse commode et sine Regni graui detrimento diutius capite carere : Post plures tra-ctatus de nouo Rege eligendo et preficiendo inter se hábitos, oculos mentis ipsorum in nos conijecerunt et. ceteris omnibus principibus christianis, competito-ribus scilicet nostris, qui videlicet Regnum ipsum similiter ambiebant, nos pre-tulerunt, sibique cuín infrascriptis condicionibus, pactis et articulis in Regem dominumque et principem elegerunt et solenniter pronunciauerunt. Ac tandem missis nobis obuiam de eorum medio nonnullis Prelatis et Baronibus in ipsum Regnum Hungarie feliciter coronandos introduxerunt. Quorum quidein articulorum primus est. Quod Regnum Hungarie cum ceteris Regnis et prouinciis sibi sub-iectis, dominosque Prelatos et Barones, omnes ecclesias ecclesiasticasque personas, ac Nobiles et ciuitates, nec non ceteros Incolas et Inhabitatores eiusdem Regni conseruabimus in antiquis Juribus, Priuilegiis, Immunitatibiis, Libertatibus et Consuetudinibus approbatis, in quibus scilicet per diuos quondam Reges conser-uati, quibusque gauisi et vsi fuerunt, ita, quod nullas prorsus Nouitates, quem-admodum prefatus quondam dominus Mathias Rex fecerat, in eorundem detri-mentum et oppressionem, ac contra huiuscemodi antiquas libertates ipsorum sub aliquo quesito colore introducamus, introductas vero per ipsum Serenissimum condam dominum Mathiam Regem aboleamus, contribucionem autem seu taxam vnius floreni nulla racione exigamus, sed antiquis iustis, ordinariis et consuelis prouentibus regalibus contenti esse debeamus, item quod bona et alia quecunqne Jura alioruin, per prefatum condam dominum Mathiam Regem et Reginalem Ma-iestatem. ac etiam per alios quoscunque male et preter viam Juris occupata, visis et examinatis Juribus lalium. remittamus et fnciamus etiam per alios remitti his, quorum exstiterunt. Item, quod Coronam Regni de manibus dominorum Prelatorum et Baronum nulla ex causa, vel quesito colore, nulla etiam industria