C. Anno 1364—1391. Superius Privilegium, Regno Croa ti a e a Ludovico Rege anno 1359 datum, a. 1364 confirmatur, atque a Capitulo Casmensi a. 1391 transsumitur. Nos Capitulum Ecclesie Zagrabiensis memorie commendantes tenore pre-sentium signifìcamus quibus expedit universis: quod anno Domini millesimo trecentesimo nonagésimo primo, feria sexta próxima post feslum omnium Sanctorum proxime preteritum, Paulus filius Andree de Bliznafsfeu ad nostram personaliter veniendo presentiam, exhibuit et presentavit nobis quasdam litte— ras privilegíales Serenissimi Principis Domini Domini Lodovici olim Regis Hun-garie felicis et excellentis memorie, duobus Sigillis suis, videlicet antiquo in Boznia deperdito, et nouo post hoc reparato, in pendenti veris et autenticis ipsius Sigillis sigillatas, in tenoreque earundem nec ubique vitialas, tenoris infrascripti, cum illa clausula : ad perpetuara rei memoriam etc. petens nos cum instantia, ut ipsas litteras de verbo ad verbum transscribi faceremus et ad testimonium et fidem firmissimam, quoad tenorem earundem, Sigillo nostro consignaremus. Cujus nos petitionibus, utpote justis et juri consonis annuentes, preallegatas litteras nobis presentatas veras approbantes, easdem de verbo ad verbum transscribi fecimus, et sigilli nostri authentici communiri, in fidem et testimonium omnium infrascriptorum. Quarum quidem litterarum privilegialium tenor sequitur, et est talis : Lodovicus Dei gratia Ilungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Princeps Salerni-tanus, et Honoris Montis Sancti Angeli Dominus, omnibus Christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris presentium notiam habituris salutem in omnium Salvatore. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nos de stntu tranquiliori fidelium nostrorum nobilium videlicet et aliorum quorum-libet hominum in regno nostro Sclavonie existentium providentes, huiusmodi gra-tiam eisdem duximus concedendam seu faciendam, ut nullus omnino hominum ipsos in Curiam nostram, vel in aliquorum alium Judicum extraneorum, ex ista parie fluvii Drave existentium, presentiam citare valeat, aut alicubi res et bona eorundem prohibere, sed si qui cum eisdem regni Sclavonie hominibus quic-quam habet actionis, in presentía Bani ipsius regni Sclavonie, vel vices eius ge-rentis, legitime exequatur; et si in Judicio ipsius Bani, vel vices eius gerentis aliquis querulantium suspicatus fuerit, nec contentus esse voluerit, extunc seriem Judicii per ipsum Banum, vel vices eius gerentem facti, in nostram et Prelato-rum ac Baronum nostrorum presentiam, in Curiam nostram transducere valeat atque possit pro deliberatone fienda super Judicio prenotato. In cuius rei me-