inuenta, ui recipere consveuissent et extorquere, in ipsorum iuris grande dero-gai.ien, oppressionemque non modicam. Supplicantes exinde sibi per nos ac dictos Prelatos et Barones nostros certam limitationem et dispositionem fieri con-decentem. Ipsi itaque Prelati et Barones nostri, simul cum dictis regni nostri nobilibus, habilo superinde deliberatino consilio et tractatu, taliter duxerunt ordi-nandum, et ordinarunt vnanimi uoluntate, vt dieta Capitula et prefati Conuentus de singulis litteris euocatoriis, proclamatoriis, statutoriis et reambulatoriis, in quibus scilicet contradictio secuta fuerit, item expeditoriis, prohibitoriis et fassionalibus, super facto uidelicet possessionarie impignorationis, et huiusmodi patenter vtputa emanandis, singulos uiginti quatuor denarios nouos, de simplicibus uero inquisi-toriis et aliis consimilibus clause dandis singulos duodecim denarios, de priuile-gialibus quoque et super perpeluitale possessionaria constituendis centum denarios, homo autem ipsius Capituli uel Conuentus, qui ad faciendas inquisitiones, euocationes, statutiones et reambulationes possessionarias, ac ad alia quecunque facta peragenda pro testimonio ducitur, si in equo proprio ierit, tunc pro singulis diebus singulos uiginti quatuor denarios, si uero in equo illius, cuius factum exequitur, ductus fuerit, pro quolibet die duodecim denarios et non vltra recipere ualeant atque possint; dicatores etiam prefati lucri Camere nostre dictam pintam uini a uillicis ipsorum nobilium recipere non presumant, nisi redemplio-nem dicarum tantummodo tollero debeant. Ceterum quia plerique falsificatores et falsarum monetarum cusores, pecuniarumque abrasores in diuersis locis ipsius regni nostri existere perhibentur, ex quo tam nobis et fisco nostro regio in no-stris quam dictis Prelatis, Baronibus, Nobilibusque et possessionatis dicti Regni nostri hominibus in eorum prouentibus, decimarumque, collectarum et dacionum solutionibus maxima dampna, defectusque non modicos creberrime euenisse, et de die in diem euenire dignoscuntur. Ideo iidem Barones cum dictis Proceribus statuerunt, vt predicta falsa moneta pecunie abrase apud quemeunque habita, et existens, infra quindeciinum diem festi Epiphaniarum Domini nunc uenturum pe-nitus suffocetur, depereat et aboleatur, nec quispiam hominum ipsam secum portare et cum ea forisare audeat. Si quis uero cuiuscunque status et conditionis homo, ausu temerario, huiusmodi falsam monetam pecuniam circumcisam post tempus premissum secum portare, aut cum ipsa emptiones et forisationes quasuis facere presumpserit, et erga quempiam in quibuscunque locis et foris huiusmodi pecunie inuente fuerint, talis procul dubio comburetur. Et hec uolumus per fora et loca publica, vbiuis in dicto regno nostro palam facere proclamari, presen-tesque sigillo nostro maiori, quo vt Rex Hungarie vtimur, fecimus consignari. Datum in festo Beate Marie Virginis Anno Domini Millesimo Quadringentesimo decimo septimo, regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. Trigesimo primo, Ro-manorum uero Septimo. Tertie uero series se qui tur in hecuerba: Nos Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungarie etc. Rex, Memorie commendamus : Quod fideles nostri Thomas Litleratus de Mindzenth et Stephanus dictus.......ad nostram ueniendo presenliam ex- hibuerunt nobis quamdam Copiam Bulle seu littere Sedis Apostolice, tempore Sanctissimi in Christo Patris domini Benedicti Pape emanate, cum quadam addi-tione et nostra subinscriptione in margine eiusdem facta, sigilloque nostro minori abolito consignatam, tenorum subsequentium, supplicantes nobis humili prece ac deuote.....eiusdem Copie cum ipsa additione uerbotenus transcribi, et