471 parte ad subsistenliam populi necessaria arabilia et falcabilia terrena, imo ipsae Sylvae et pascua jaceant; insuper Aero generice Bona Episcopatus et Praepo-siturae Zagrabiensis, in specifico vero Capituli Zagrabiensis, Sziszekiensi excor-porationi per projectum subjiciuntur : constai autem et palam cerium est, Eppi-scopatum ultra et praeter Hrastovicensein Praeposituram, Bona in utraque rippa Colapiana possidere, denique Arcem S/.iszek cum totali Bonorum eo nomine vo-catorum Corpore (solis binis, Komarovecz et Blinya, possessionibus ac sylvis, ad caput Bonorum pertinentibus et in dextra rippa situalis, exceptis) in ripa omnino sinistra jacere et Latius Savum ac Odram versus in Regni jurisdìctioncm nulli nclavationi obnoxiam protendi ; unde quid aliud expectandum venit, quam, quodsii ita in genere antelata Eppiscopatus, Praepositurae et Capituli aliarumque com-plurium Familiarum bene meritarum jura et Bona ampliora, ideo, quia militari adjacent, per projectum Aulae Bellici Consilii Regno caeteroquin inaudito et in partem pertractationis nunquam vocalo inVolvi, quae non inclavata, sed contigue adja-centia sint, imo ipsa Militaria loca nonnulla magis provincialia inclavarentur, et tarnen propterea titulum aquisitionis ut uni ila alteri Stalui 11011 praeberet declarari et denique excorporationi lege vetilae subjici possent, majores Limituin et jurisdictio-num ac unquam erant Confusiones differentiasque sequi et tandem hoc titillo nim-quam cessaturas excorporaliones ad nova projecta deventuras esse, quoti utique a pientissima Majestatis Vestrae Sacratissimae mente alienum esse lirmiter speramus. Ipsa porro excorporatio, si etiam ex ratione Status et in Monarchiae Conser-vationem inevitabile«« lieri deberet, quae ut projectata est, tanti momenti est, ut Comi la tu s Zagrabiensis actualis jurisdictions et possessorii facile quartam partem stiperei, in sensu sistemalium Regni Legum extra generalia Regni Ilungariae Comitia institui non possit, nos enim partem saltem Sacrae Coronae constituimus et in prae-judicium ejusdem Sacrae Coronae ac Regni Ilungariae nil agere possumus. Proinde Majestati Vestrae Sacratissimae praemissa rationum momenta omni hic in parte candide et sincere exposita de genu humillime substernimus supplica-ntes, ut iis in benignam reflexionem demptis tam novi Comitatus Szeverinensis errectionem et instauratioiiem, quam omnem ad Slaluin Militarem quocunque s^b titulo provincialis politicae jurisdictionis exeorporationem clementer antevertere, et si quid utrisque bis in meritis agendum esset, ad futura Generalia Regni Ilungariae Comitia benigne relegare rebusque in statu quo conservalis reservare dignetur Ma-jestas Vestra Sacratissima. In reliquo vero in obsequium, et altissimum Majestatis Vestrae Sacratissimae serv tinnì vitelli et sanguinem consecrantes emorimur Humillima Statuum et Ordiuum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae in merito erectionis. novi Severinensis Comitatus et ad Statuiti Militarem desideratae Majestatis Vestrae Sacratissimae Dabantur ex generali nostra prò 27. et sequentibus Octobris Mensis Za- ■ grabiae -celebrata Congregàtione. Humillimi perpetuoque lideles subditi N. N. Regnorum Dalmatiae, Croatiae et SclaVoniae Status et Ordines. A leryo :