288 CXCVI. Anno 1599. die 17. Maji Prague. Rudolphus Rex SS. et 0 0. Regni Croatiae etSlavoniae provocai, ut in sua diaeta Confiniis Siavonicis provideant. Rudolphus secundus, Dei Gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae &c. Rex &c. Magnifice fidelis nobis ■dilecle. Quantopere necessarium sit, ut Sclavonics Confiniis rite provideatur, id tibi exacte constare non ambigimus. Cum autem id sine Regni illius nostri communibus auxiliis et subsidiis fieri nequeat, omiltere in presenti rerum stalu et summa necessitate non potuiinus, quin fidelibus Regnorum nostrorum Croaliae et Sclavonie Slatibus et Ordinibus, qui forte nunc in peculiari suo Convento de ve-teri more et consvetudine congregali erunt, dictorum Confiniorum miserum statum speciali nostro Decreto ob oculos statueremus, et ad eum in melius reformandum et redigendum ipsorum quoque necessaria auxilia benigne expeteremus. Quare Fidelitalem luam clementer hortamur tibique firmiter committimus et mandamus, ut dictis Stalibus in primitus futura eorum Congregatione adiunctum Benignum Decretimi nostrum non solum bonis et ad hoc congruis niodis proponere, veruni etiam apud eosdem auctoritate, prudentia ac dexteritate tua, qua potes, elficere velis, ut pro sua coniugumque et liberorum suorum salute et permansione, bono-rumque suorum conservatione, diclis Confiniis modo meliore prospicere, et necessaria sua auxilia prompte ac benevole ad illa conferre, noslraeque benignae postu-lationi, uti obedientes subditos decet, eiFeclive respondere et satisfacere velint. Executurus in hoc benignam voluntatem nostram ; tibique Gratia nostra bene propensi sumus. Datum in Arce nostra Regia Pragensi, decima septima die Mensis Maii, Anno Domini Millesimo Quingentesimo nonagesimo nono. Rudolphus m. p. Himmelreich m. p Tenor Indorsationis: Magnifico Joanni Draskowyth de Trakostyan, Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Bano et Consiliario nostro &c.