225 Consiliarios, Cancellarios, Thesaurarium, Cubicularios, Dapifjrum, Pincernam, Corniles Camararum et generaliter omnes oficiales maiores et minores Húngaros teneamus et habeamus. Item quando de rebus et negociis Regni Ilungarie aut partilim sibi subiectarum agetur, non cum alijs, preterquam cum Hungaris Consiliariis tractemus et consultemus, et alios forenses aliasque nationes ad talem consultationem, taleque consilium non admittamus. Item quod beneficia ecclesiastica , presertim vero Archiepiscopatus, Episcopatus, Abbatias, Preposituras, ceterasque Prelaturas nonnisi Hungaris, vel qui sunt Corone ab antiquo subiecti, ¡ibsque expresso consensu et libera ac spontanea volúntate dominorum Prelato-rum et Baronum, Regnique Consiliarorum conferre valeamus, conferamus autem personis probitate ac virtulibus benemeritis. Item quod Wayuodam Transylua-niensem, et Còmitalum Siculorum et Themesiensem, Posoniensem, preterea Ba-natum Sclauonie, Dalmacie et Croacie, nec non Zewriniensem, Nandor Albensem et de Jaycza, aliaque loca et castra finitima, nec non ciuitates Regales, non aliis preterquam Hungaris pro officiolatu dare et conferre valeamus, bene lamen mentis. Item possessiones et iura possessionaria non forensibus, sed benemeritis incolis, lamen Regni et Corone Hungarie subiectis, iuxta eorum merita et obsequia conferamus. Item, quod in celebrationibus octauarum iudices Regni Hungarie ordinarii personaliter intersint, nisi ex causa legitima in arduis negociis Regni prepediti fuerint, vel alter illorum fuerit; ipsi autem et eorum Vicesgerentes el Coassessores liberam, plenam et omnimodam habeant facultalem omnibus cau-santibus maioribus et minoribus cuiuscunque status et condicionis seu dignitatis existant, absque omni limore meram et sinceram, iuxta Regni antiquam et appro-batam consuetudinem, iusticiam ministrandi, et quod neminem Judicum compella-mus vel astringamus in fauorem alicuius consuetudines, communem obseruanciam ac iuris ordinem immutare seu perturbare, vel provt in nouo decreto fuerit ex-pressum. Item, quod ad simplicem querelam vel sinistram suggestionem neminem Regnicolarum nostrorum cuiuscunque status seu condicionis existat, in persona, possessionibus seu quibuscunque rebus aliquomodo, preter viam iuris et parlibus non auditis, impediamus. Item, quod neque motu proprio, neque ad quorumcun-que delacionem vel querelam contra quempiam Regnicolarum nostrorum, cuiuscunque status seu dignitatis sit, aliquam occasionem nocendi, siue in personis, siue in rebus concipiamus vel exquiramus. Item, quod moneta presens ad tem-pus non mutetur, quando vero mutari deberet, hoc fiat cum consilio Prelato-rum et Baronum, et non aliter. Item quod quicquid domini Prelati et Barones cum ceteris incolis Regni Hungarie pari voto ac communi deliberacene pro libertate et tranquilla quiete atque conseruacione eiusdem Regni vsque tempus Coronacionis conceperint, conscripserint et concluserint, more ab antiquo consueto et semper obseruato, quod Regni decretum appellatur, teneamur litleris elficacibus acceptare, confirmare, roborare, ratificare et approbare ; quemadmodum alii Reges Predecessores nostri, ex laudabili el approbata consuetudine Regni semper fecerunt, quodque semper obseruemus et per omnes alios obseruari fa-ciamus. Item, ex quo Domini Prelati et Barones vrgentibus arduis necessitatibus Regni pro solucione slipendiariorum prefati condam domini Malhie Regis, qui in Slesia fuerant, coacti sunt notabilem summam florenorum conquirere, vt Regnum ipsum integrum et illesum nobis manutenere et assignare possint, et proinde certa loca et certos prouentus Regales nonnullis personis, que summam illarum pecu-(Para I. Fri vii. et Libert.) 29