416 tes Rationes, in simili exemplari eliam fidelibus Statibus (fc Ordinibus Regni nostri Croatiae singulis annis submittet. Praeterea Nono: siquidem Regias Tricésimas nostras hactenus in finibus Sclauoniae adversus Hungariam & Croatian) habitas, facta semel incorporatione per Com-missarios nostros Regios, inde tolli & ad Confmia versus Turcicum ponenda transferri ; Telonia vero in medio Syrmii & Sclauoniae reperibilia eousque, donee per Magistratum Comitatensem, ad exigentiam Legum eatenus sancitarum, & signanter Articulorum 15. 1,715 & itidem 15. 1723, nec non 28. nouissimae Diaetae reuidebuntur, & quae tollenda sunt, tollentur, & stabilienda stabilientur, vectigaliaque eorundem limitabuntur, in statu quo relinquenda esse benigne resol-vissemus; ideo saepefatus Magistratus in gremio sui etiam praefatam Teloniorum reuisionem successive assumet & peraget, Relationemque idcirco fidelibus Statibus & Ordinibus Croatiae submittet; illos vero Teloniorum Possessores, quorum Telonia pro necessariis praevio modo inventa & stabilita fuerint, ad reparationem quoque & Conservationem Viarum & Pontium, observandumque et non excedendum ipsis praescriptum Vectigal, extrahendum item (si non habent) Regium teloniale Privilegium, adeoue satisfaciendum obligationi suae, juxta praecitatas Leges elfectiue adstringet; sine praehabito autem Regio Teloniali Priuilegio nulla nova Telonia erigi admittet. In reliquo autem Officiates Comitatus tam in concreto, quam in particulari, quiuis illorum respectu Muneris & Officii seu generaliter ea eliam observabunt, quae Leges Regni praescribunt & iisdem observanda praecipiunt. — Quae omnia autem, ut debite observentur & in effectum deducantur, Administrator Officii Supremi Comitis sedulam ac diligentem Curam habebit, Articuloque 56. Anni 1723 aliisque Regni Legibus de Oificiis Supremorum Comitum sonantibus semet exacte conformabit. Et cum Comitatus etiam proprium Sigillum authenticum habere debeat, ideo, utprimum Magistratus praeuio modo institutus & ad Actiuitatem po-situs fuerit, mox pro Sigillo ad Majestatem nostram reccuret, & una etiam pro-jectum illius Nobis exhibebit; iriterea autem in publicis Expeditionibus suis Sigillo Administratoris utetur. Et haec sunt, quae praefati Comitatus Magistratui pro Instructione hac vice & donee aliter disposuerimus, extradanda esse duximus *fc concedenda. Datum in Archi-Ducali Ciuitate nostra Vienna Austriae, die prima mensis Julii, Anno Domini millesimo septingentésimo quadragesimo quinto, Maria Theresia m. p. (L. S.) Comes Ludovicus de Batthyan m. p. Joannes Adelfy m. p. In inferiori margine: Extradatum per me Ig. Kovacsy m. p. Inclyti Comitatus Syrmiensis Ju-ratum Archivarium In Archivo Regni Croatiae. Acta R. Congregationum 1745.