12 Anno 927—928. Spalati. Decreta Synodi Spalatensis, praesidente Rege Croatorum Tamislao sancita, in quibus inter caetera antiqua Statuta et consuetudines Regni Croatiae confirmantur. .... unde frequenter eadem poscentibus nobis definitionem recipere, hac de causa terminando injunctam sibi operis Bulgariam petentes Romano-rum Legati Madalbertus venerabilis Episcopus & Joannes Dux illustris Dux Cu-mas (Ducis Crumi?) quae sequuntur Epistolae, ad nos post biennium devene-runt. Pervenientes igitur praefati Legati ad confinia nostra, et sicut illis opus in-junctum Apostolica jussione fuit, Bulgariam perrexerunt; quique peracto negotio pacis inter Bulgaros et Croatos repetito, iter ad nos Venerabilis Madalbertus Episcopus in Ecclesia Spalatensi adveniens, synodaliter nos Episcopos Joannem, Forminum, Gregorium cum Croatorum principe et ejus proceribus congregavit; cum quibus residens, cunctas provinciae antiquae consvetudines, justo moderamine perseyerans, firmavit, omnia secundum veterum statuta in omnibus Ecclesiis Epi-scoporuin privilegia redintegrari. Ita dumtaxat: Ut Ecclesia Sancti Domnii, sicut ab initio primatum obtineat, et intra ìimites dioecesis suae cuncta canonice peragat. Similiter unaquaeque Ecclesia, vel civitas, quae Pontificali munere constipata consistit, simul sedem cum praefi-nitis terminis Dioecesi suae a Patribus institutis regulariter abutatur ; tam Jadertina Ecclesia quam ceterae Ecclesiae Dalmatiarum : Arbensis, Veclensis, Absarensis, quae sunt in occidentali parte positae, Ecclesiae vero aliae, quae in oriente habentur, id est Stagnensis, Ragusiana et Catharitana eamdem plenitudinem (cum) sedibus & ter-minis suis in omnibus catholicae fidei dogma adsequuntur. Nonensis vero Ecclesia non Episcopum antiquitus, sed Archipresbiterum sub dilione Episcopi habuissc cognoscitur. Constat legitime ut ipse Episcopus in qualibet Ecclesia ex bis Ecclesiis, quas primis temporibus habuisse Episcopos omnibus patet; cum sint utrinque omnes populatae, et Deo adjuvante Sacerdotum et plebium copiam haben-tes, proponatur sive in Scardonitana Ecclesia, vel Sisciana, aut certe in Delmi-nensi Ecclesia. Quod si immensuin pontificii subire delectat, et unam sibi dioe-cesium sufficere non vult, harum triurn magnitudinem Dioecesei ponderis ad interitum suum et eorum suscipiat; dutn neque plebs perfecte ab eo pontificali munere percipere valeat gratiam juxta Sanctorum Patrum statuta, neque ipse adempiere suum in eis officium valeat, cum sit propter multa terrarum spatia difficile peragrari. His ita secundum apostolicam jussionem Madalbertus venerabilis Episcopus perscrutatus omnia & comperta veraciter, feliciter sancivit; ita ut nullus unquam hujus ordinationis violator existat, cum cuncta quae praelibata per dictum