28 scopi et Generalis Domini Regis Curie. Et ut hoc priuilegium statutum et stabile perpetuo maneat nostro iubemus sigillo imprimi atque roborari. Ruic, ex Sanctuario Arbensis Ecclesiae, in suo opere : Riflessioni storiche sopra la città et isola di Pago. MSC. db Lucius de Regno Dalm. & Croat. Lib. III. cap. IV. XXII. Anno 1118. Ordelafus Faledrus, Venetiarum Dux, se Arbenses suis an-tiquis libertatibus ac consvetudinibus, prout iis Colomanus Rex spoponderat, recturum esse promittit. Anno dominice incarnationis Millesimo centesimo decimo octauo. Indictione undecima, epacta XXVI curente. Nos namque arbensis Paulus, episcopus et Oriens comes, ac tota comunitas, recordationein ueritatis et certitudinis facimus nostris successoribus heredibus dimittendam : Qualiter Ordilaffus Faledrus Dux Venetiarum nobis iurauit suis cum nobilibus Joanne Tyano caprulano episcopo, Dominico pulano, Dominico Michaele, Dominico Mauroceno, Raynerio Michaele et Marino Longoferaro et cum pluribus aliis. Predictus Dux suo cum exercitu ibat Jadram, et nos misimus Vitazan et Madium Rage filium, diacones, ad dominum Ducem et ad exercitum eius dicentes: volumus dominio vestro subesse et si Jadrenses noluerint vel non potuerint, si uoluntatis uestre est, nos perpetuo retinere in consuetudine, statu et liberiate terre nostre, et promisit eis dux tenere. Et iterum uenerunt Arbum, et ipse dux cum suprascriptis nobilibus hoc modo iurauit : Juramus uobis arbensibus et uestris heredibus successoribus perpetuo üestram consuetudinem et statum uestrum, et libertatem terre uestre, potestatem-que, quam antiquitus dicitis habuisse sub Imperatore constantinopolitano et sub Rege Vngarorum, presulem uobis elligendi et comitem, confirmatione comitis nobis reservata, nostreque curie, taliter insuper vos reggere et manutenere, sicuti unam ex nostris oris riuoalti, et sicuti uobis Dalmatinis Colomanus Rex Vngarie iuravit suis cum archiepiscopis, episcopis et comitibus, ut in breuiario ilio con-tinetur. Actum est hoc in arbensis ecclesie atrio in tempore prefati presulis et comitis vita felici. Transsumptnm in membrana in Archivio Communitatis Arbensis, et in libris Pactorum Reipublicae Venetiarum asservatum.