34 manu nostra consecrauimus, hanc ordinationem fecimus: quod ei post Archiepi— scopum nullus praesit, nisi sacerdos ei ordinatus, cui hos reditus communi volúntate fratrum ibi assistentium concessimus: vineam vnam in Biaci, quam a quodam Tragurino, filio Firmini Calogeorgii, iustitia dictante, iudicio Pirsemiri, tune Tragurii Comitis, recepimus. Cuius causae praestaldus est Cerne, filius Cipriani; testes sunt Petrus Iupanus, filius Gregorelli, et Martinus de Benedicite; et alii quamplures; et itidem in Biaci terram ad duos boues; bouem et vaccam. Statuimus siquidem, vt nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae con-slitutionis et confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Quisquís vero ausu temerario id facere attentauerit, indignationem Omnipotentis Dei, et nostram, et fratrum nostrorum maledictionem se nouerit incursurum; et S. Domnio com-ponal centum marcas argenti. Praecipimus insuper quod praesens scriptum in maiori Ecclesia sub cura canonicorum servetur, qui loco nostri, dum Ecclesia vacat, tarn Episcopis, in quibus Ecclesiae obedire iuramento tenentur, quam universo Clero noslrae Diaecesis de iure praesunt, et auctoritatem habent imperandi, ut si alicui violentia fuerit illata, habeat illue recursum, et si opus fuerit per censuram Ecclesiasticam eorumdem Canonicorum iuxta considerationem puniantur nolentes nostra statuta observare. Vt aulem haec ordinatio, quam his personis praesentibus et approbantibus statuimus : Flascone, Tiniensi Episcopo ; Michaéle, Traguriensi Episcopo ; Michaéle, Scardonensi Episcopo ; Matthaeo, Nonensi Episcopo; Miraeo, Signiensi Episcopo; Matthaeo, Corbauiensi Electo; Micha, Pharensi Electo; Isaac, S. Stephani Abbate; Vincentio, Traguriensi Abbate; Dujmo, S. Domnii Primicerio ; Ioanne sacrista, cum toto eiusdom Ecclesiae Capitulo ; Vii-cotta, Archipresbitero de Clissa ; Viicotta, Archipresbitero de Kileo (seu Kalco) ; Gaudio, Archidiácono Traguriensi, cum suis Clericis; Prasez, Archipresbitero Scardonensi, cum eiusdem Ecclesiae Clericis ; D e s i m i r o, L i c e n s i Archi-presbitero, cuín Clericis eiusdem Ecclesiae; Radona, Busanensi Archipresbitero, cum Clericis eiusdem Ecclesiae; Decomiro, Nonensi Archipresbitero, et Petro Primicerio, cum reliquis eiusdem Ecclesiae Clericis, firma, stabilisque permaneat; per Cancellarium nostrum Albertum, S. Barlholomaei Praepositum, fecimus conscribi et insigni» propriis sigillis. Datum Spalati in Ecclesia S. Andreae Apostoli, per manum supra dicti Praepositi, Alberti, Cancellarli nostri. Farlati: Ulyricum Sacrum T. III. p. 213—214. — Katona H. C. R. H. Tom. IV. p. 300. eqq. — Fejér. Codex Dipl. R. H. p. 220. ¿Idem. Concilium per Vrbanum III. PP. eodem anno 1185 ratihabitum. Vide Fejér Codea7 Dipl. T. II. pag. 225.)