73 Ferreo Castris, nec non salibus aquaticis ad ducatum ipsuin speetanlibus, aliisquo inribus et pertinentiis suis, que impresentiarum rationabiliter te obtinere proponis, sub protectione apostolice sedis et nostra suscipimus, districtius inhibentes, ne quis te persistentem in devotione sedis eiusdem super ducatu, Castris et aliis supradictis temere impedire seu molestare présumât. Nulli ergo etc. nostre pro-tectionis et inhibitionis etc. Datum apud urbem veterem XII. Kalend. Januarii, Pontificatus nostri anno Tertio. Ex Reg. orig. An. III. ep. 1419. Theiner, Monumenta vetera Hung. Romae 1859. T. I. p. 255. MX. Anno 1264. Comitatum Poieganum in Ducatu Slavoniae coraprehen-sum esse hac bulla Urbani IV. evincitur. Vrbanus Episcopus. etc. — Dilecto filio... Priori Provinciali fratruin predicatorum de Ungaria, salutem etc. Justa desideria carissime in Christo filie nostre M. illustris Regine Ungarie, que per dei gratiam vigilanter insistere dici— tur operibus pietatis, auditu benigno suscipere et promptis delectamur affectibus adimplere. Sane ipsius Regine et carissimi in Christo filii nostri B. (Rele) illustris Regis Ungarie viri eius, petitio nobis exhibita continebat, quod cum iidem Rex et Regina, ac multi nobiles regni Ungarie, propter timorem de Tartarica feritate conceptum, ad loca maritima fecissent transitum, dieta Regina, iam dictis nobilibus positis in gravi necessitate compatiens, pro sustentatione ipsorum de suis parafrenalibus bonis non modicam expendit pecunie quantitatem. Demum vero idem Rex hujusmodi pietatis opus clementer attendens, caslrum de Possega, ad eum pertinens, in ducatu Sclavonie constitutum, accedente demum ad id consensu carissimi in Christo filii nostri Stephani, regis illustris primogeniti, ac no-bilis viri Bele ducis Sclavonie, nati dictorum Regis et Regine, nec non prela-torum et Baronum supradicti Regni, Regine prefate regia liberalitate donavit, prout in patenlibus litteris Regis eiusdem confectis exinde plenius dicitur contineri. Quare pro parte dictorum Regis et Regine petebatur a nobis, ut donatio— nem huiusmodi, non obstantibus conslitutionibus contrariis, que inter virum et uxorem donationes fieri prohibent, apostolico curaremus munimine roborare. Nos itaque considerantes attente ius prohibite donationis huiusmodi non amare, nec tamquam inter infestos fore traclandum, sed tamquam inter maximo coniunctos affectu, et solam timentes inopiam, quod profecto ad donatoris et donatone ma-gnifìcentiam ac doni exiguitatem respectu habito, locum sibi non vendicai in hoc casu, donationem ipsam, sicut alias provide facta est, ralam et firmam habentes, (Pars I. Privil. et Libert.) 10