168 stros, quos non ab re euocari feceramus, aduenisse; verum, quod actum non est, reformari iterum satis commode potest. Nos quidem Segnie, diuinitate fa-uente, in festivitate B. Katharinae Virginis proxima omnino esse decreuimus, quo denuo euocauimus Ambaxatores omnium Dalmatiae ciuitatnm; illuc quoque suos cum pleno, largo et sufficienti mandato nobiscum tractandi commumtatemque vestram obligandi fidelitas Vestra procul dubio transmittat. Sic omni ex causa legitima volumus et iubemus. Datum in Themisuar die XXVI. Octobris. Anno Domini MCCCXCVU. Ex archivo civitat. Tragnrii. Lucius. Memorie di Trau. In Venetia MDCLXXIV p. 365. €AXI. Anno 139 7. Budae. Sigismundus Rex ínsulas Chersum et Absarum, ab Elisa-betha Regina magistro Joanni Saracheno datas, Nicolao Gara, Baño, donat. Nos Sigismundus, Dei gratia Rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. ac Marchio Brandeburgensis etc. memorie commendamus per presentes: quod Magi-stris Blasio et Michaeli, filiis Magistri Joannis Saracheni de Meszthegenew, coram nobis personaliter constitutis, per eosdem propositum exstitit uniformiter pariter et relatum, quomodo ipsi quasdam litteras patentes quondam Serenissime Prin-cipis Domine Elisabeth Regine felicis reminiscentie Socrus nostre, factum Do-nationis cuiusdam Insule Kersi et Abseri nuncupate, ampnibus Pellagi vallate, in dicto Regno nostro Dalmatie situate, nunc Magnificis viris Nicolao de Gara, Dalmatie et Croatie ac Sclavonic Regnorum nostrorum Bano, et Johanni ejus Germano, filiis condam Nicolai Palatini, per nos perhempniter collate, clare con-cernentes, dodun» preannotato Magistro Johanni Saracheni et suis fratribus vigorose emanatas, per ipsosque in laribus et scriniis paternis indilate requirendas, et quamprimum receptas in specie assignare ipsis Nicolao Bano, et Johanni Germano suo in solidum assumpsissent, una spoponderunt et assumpserunt corum Nobis presentium patrocinio, eorumque ultronea volúntate mediante. Da-tam Bude, feria secunda proxima ante festum Ascensionis Domini. Anno eiusdew Millesimo Tercentesimo Nonagésimo séptimo. Aulii. Tranmimptum in Archivo Regni Croatiae.