285 Rudolpiius II. Dei gratia electus Romanorum Imperator semper augustus ; ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croaliae, Sclavoniaeque Rex. Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Marchio Moraviae, Comes Tyrolis ac Gori-tiae &c. memoriae commendainus, tenore praesentium significantes, quibus expedil universis. Quod cum serenissimus Princeps Dominus Carolus, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Stiriae, Carinthiae, Carnioliae, Comes Tyrolis &c. Patruus no-ster charissimus, ad defensionem Regni nostri Croaliae, quod ipsius Provineiis instar Clypei, seu Muri esse dignoscitur, conira Turcas nominis Christiani hostes, suis & Provinciarura suarum sumptibus, certam munilionem seu fortalitium instar Civitatis, infra Castrum Dubovacz, in dicto Regno Croaliae situm, aedificaverit ; & eundem locum de suo nomine Carlostadium nominaverit, caeterisque liberlati-bus et Privilegiis ac immunitatibus, nostro ac suo nomine donaverit, militesque ac alios inhabitatores eiusdem de ipsarum immunitatum ratificatione, per Nos, veluli Hungariae partium ei subjeclarum, legitimum Regem fienda, assecuraverit ; requisiva nos debita cum instantia, ut eiusdem militibus, ac caeteris inhabilato-ribus eiusdem oppidi Novi Carlostadii; eoruraque successoribus, certos articulos, super dictis libertatibus & immunitatibus ipsorum, a praefato serenissimo Patruo nostro, tam sua; veluti supremi in partibus Ulis nostris, Locumtenentis; quam nostra Regia aulhoritate additos de concessos, benigne acceptare ; &* de Regiae no-strae potestatis plenitudine, gratiaque speciali, confirmare dignaremur. Qui quidem articuli, seu capita immunitatum ipsorum, sequuntur in hunc modum : I. Quod quilibet miles, sive Germanus, sive Hungarus, sive Croata fuerit, aut alterius Nationis, sive inter equites, sive pedites, qui juxta zonam seu dimensionem sine digressione in fundo, seu area Viridi aedificaverit; tale aedificium seu fundus, ipsi