377 ccxxx. Anno 1706. die 25. Maji. Viennae. Josephus Rex fi delia Croatarum servìtia laudai. Leopoldug Divina Favente Clementia Eleclus Romanorum Imperator Semper Augustus &C. <&■<;. Reverendi, Honorabiles. Spectabiles ac Magnifici, nee non Egregij et Nobiles, Fideles Nobis dilecti. Dum benigna recordalione revolvimus, qua ¡Ilibata fidelitate, Candore animi et alacri promptitudine Status et Ordines Regni Nostri haereditarij Croatiae in omnibus priorum temporum etiam periculosissimis revolutionibus pro Augustissima Domo Nostra se et sua impenderint, et non tantum Contra Communem Christianitatis hostem cum multa profusione Sanguinis strenue semper decerlantes plurima generosi pectoris specimina exhibuerint, verum etiam nefarios Hungariae tumultus semper abhorrentes refrectaria Seditione nunquam se Contaminarmi : Certe non sine speciali et abundanti voluptate animi hoc memorare possumus; Siquidem quae antehac tarn laudabiliter facta sunt, apud Nos et tempore Nostri gloriosi Regiminis fienda Nobis fidentissime adpro-mittimus, praesertim in occurrentijs, quae rem Communem et Regni incolumita-tem spectant, aut ad sedandos perniciosos Hungariae tumultus requiri possent. Qua in fiducia vos benigne assecuramus, officia et servitia Nobis et Domui No-strae praestanda in ea semper consideratone futura, ut de innata clementia Nostra et Copiosis Caesareis Regijsque gralijs continuo securi esse poteritis, prouti Yobis gratiam Nostram Caesaream ac Regiam hisce benigne affirmamus. Da-banlur in civitate Nostra Vienna Austriae, die vigésima sexta mensis Maij Anno millesimo septingentésimo sexto, Regnorum Nostrorum Romani Decimo séptimo, Hungariae Decimo nono, Bohemiae vero secundo. Josephus m. p. Leop. Comes ab Herberstein m. p. Ad Mandatum Sacratissimae Cacsareae Maiestat's proprium: Zacharias Manophilus Campmiller m. p. (Par» 1. Privil. et Libert.) 48