134 in centuplo restitueret eisdem, tamen Bano non aliud, quam domos suas, occasione descensus, dare teneantur, prò alijs vero necessarijs precium recipiant; et si aliquis ipsorum prole caruerit, tam ipso viuente, quam ab hoc seculo transmigrante, bona sua, cuicunque voluerit, conférât retinenda; et si aliquis de villa super equo vel boue calumpniaretur ab aliquo, prò quanto sacramentum facere presumpserit sibi calumpnians, testibus astantibus, restituât, et res, prò qua cau-sabatur, ad requirentem deuoluatur; et si quis villam istam intrare voluerit mo-raturus, omnia bona sua, domos suas videlicet, et alia, que possiderat, omnibus scientibus liberam habeat vendendi facultatem, et recedens de villa ista, retineat eandem ; et ligna, que ad vsus suos, videlicet igni superponenda, vel ad edifi-candas domos suas, expedierint, concessimus possidenda; et statiìimus, quod sa-cerdotem, quemcunque voluerinl, in suam recipiant ecclesiam, de decimis ipsorum, provt mos est hospitibus vbicunque manentibus, disponentes. Sane, super hec ad utilitatem ipsorum, montem quendam nomine Grachye, et terram, nec non vbicunque in terra Zalac vineas plantare voluerint, omnium reclamacione postposita, asi-gnauimus eisdem. Et ne termini terrarum dubitentur ab aliquo, fecimus annotari, quarum prima incipit ab oriente, vbi minor Chemernica transit per viam, quo wlgariter Hoduc vocatur, et via dirigitur illa versus partem meridionalem, vbi meta ipsorum existit; ab inde diuertitur dextrorsum per montem vnum, vbi minor Pernica cadit in magnum Permea, ibi est meta ; exinde minor Pernica dirigitur versus occidenlem per viam, que ad cruciferos vadit, ibi est meta as-signata; et de via illa descendit versus septemtrionem, vbi ipsa via et Pri-chlisnica et Perna simul veniunt, ibi est eciam meta ; Prichilisnica (sic) vero ascendit abbine ad caput ipsius montis, et ibi est meta, et abinde progreditur iuxta semitam dextrorsum, et vadit ad caput aque Jelesnicha vocatum, et ibi meta sita est; aqua vero nominata conlluit abinde iuxta villam Drascu, et cadit in viam, que venit de foro Regis, et ibi est meta, et via illa ascendit ad orien-tem, iuxta prenominatum minorem chemernicha, et ibi contignatur mete priori. Et ut hoc firmiter et stabiliter permaneat, nec per alicuius machinacionem in irritum valeat retractari, sigilli nostri carattere fecimus roborare. Pristaldis vero, Petro Comite Pilisiensi et Mirizlao de Goricha terigena existentibus. Datum per manus Mathie prepositi Zagrabiensis, tunc temporis aule nostre Cancellarij. Anno gracie Mm0 CCmo- XXmo quinto. Venerabilibus Ygrino Colocensi, Gunzulino Spalateci Archiepiscopis existentibus. Stephano Zagrabiensi, Martino Corbauiensi, Micus Pyzeciensi (?), Episcopis existentibus. Chak Budrugiensem, Poi Bachien-sem, Buzad ferrei castri, Gecha Zaladiensem, Mykka Symigiensem Comitatus gu-bernantibus. Paula Tauarnicorum, Andrea Dapiferorum, Bogomilo Pincernarum^ Johanne Agazonum magistratus regnantibus. A tergo : Pretiosissimum Privilegium Belae Regis Hospitibus de Perina in Scla-uonia super libertatibus, Tributis, Foro, Datiis, Iure Patronatus etc. cum liberiate testandi, alegandi, collatum, deductionem metalem quoque pulchre complectitur. Orig, membrana in Archivio Regni Croatiae. N. R. A. Fase. 1531. N. 2.