314 districtus secundum legitimam Regni consvetudinem ac Regia Decreta, observatis observandis, praestitisque praestandis, pro libitu vendere et emere, inducere et educere liberum et permissum sit. De Delictis Privatls et Fublicis. Articulus Primus. Omne furtum, cuius pretium triginta vel effractione simul commissa vi-ginti florenos hungaricales non excedit, a Judicibus Supremis vinculis vel opere publico puniatur. Majora autem iurta si commitentur, ad Regimen bellicum mit-tantur, ibi non pecuniariis poenis. sed Suppliciis Corpori inflligendis coercendi. Articulus S e c u n d u s. Ita etiam si quis secunda vel tertia vice in furto deprehensus sit, atque eiusmodi furta duabus vel tribus vicibus commissa quadraginta llorenos excedant, et ipse ad Regimen bellicum in Corpore poenas soluturus transmittatur. Articulus Tertius. Si quis violenta manu alteri quippiam surripuerit vel abstulerit, ille raptim cum damno illato reslituat, nec non quatuor vel pro arbitrio Judicis plurium, sed ad summum decem florenorum Ungaricalium poenam luat ; si vero insuper aliquem etiam absque lethali laesione percusserit vel vulneraverit, ei pecuniaria muleta maior sed ad plurimum 16 lloreni solvendi sint; attamen si reus utroque casu pauperioris sit conditionis, vel ob enormitatem delicti alias id ita videatur, is carcere aut opere pubblico, aul alia eiusmodi animadversione castigetur. Articulus Quartus. Si cuiuspiam Jumenta vel Animalia alteri damnum fecerint, illud damnum per vicinos aestimetur, et ab animalis Domino sarciatur. Ac interim damnum passo liberum sit ipsum animal, quod damnum fecit, donee sibi satisfiat, retinere. Articulus Quintus. Si quis vero alterius animalia post aestimationem et damili compensatio-nem adhuc detinuerit, ad id quod interest teiiebitur. Articulus Sextus. Si quis alterius Jumenta noxam commitentia ex malitia verberaverit vel Occident, is animalium Domino, compensato prius quantum ipse noxae passus sit, damnum refuodat et nihilominus ob malitiam pro qua li tat* facti puniatur.