CCXLIV. Anno 1745. 27. Aprilis Viennae. Maria Theresia SS. el 0 0. Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Comissarios prò reincorporatione Slavoniae Inferioris nominare jubet. MARIA THERESIA DEI Gratia Regina Ilungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae ac Sclavoniae, Archidux Austriae drc., Nupta Dux Lotharingiae & Barri ; Magna Dux Iletruriae. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Magnifici item Egre-gij et Nobiles, nec non Prudentes ac Circumspecti, Fideles Nobis dilecli. Ex his, quae ante duos abbine Annos acta fuere, notum adirne erit Fidelitatibus Ve-stris, qualiter Districtus Syrmiensem et inferioris Sclauoniae prò exigentia etiam Articulorum 18. et 50. novissimae Diaetae, Banali Jurisdictioni subjiciendos et incorporandos, clementer resolverimus. Cum porro Deputali hunc in finem Regij Commissarij nostri, Fideles quippe nostri Franciscus Baro ab Engelshoiren, Comes Alexander Patachich et Baro Ladislaus Vajay, Cominissionem ante duos, uli praemittitur, Annos ineboatam et aliquo tempore interruptam, primo, quo fieri poterit Tempore reassumpturi atque ea de Causa in antelatos Districtus venturi essent, ad ejusmodi autem Commissionem ex parte Sclauoniae Begnorum Dalmatiae, Croatiae ac Sclauoniae Banus cum Statibus et Ordinibus modofatorum Regnorum Commissarios deputandos habeat. Yeluti proinde de hoc requisitam intimationem diclorum Regnorum no-strorum Bano sub hodierno Dato fecissemus, ita id ipsuin Fidelitatibus quoque Vestris bisce perscribendum atque significandum esse duximus, quatenus juxta Praescriptum praeallegati 18. Articuli, cum praefato Begnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Bano Commissarios ad praenotatam Commissionem proxime denominent; qui accepta a praenorninato Comite Patachich de tempore ac Loco, in quo talismodi Comissio reassumetur, notitia, eo veniant et ex parte Sclavoniae eidem Commissioni intersint, ac juxta Praescriptum praeallegati Articuli Sibi pariter incunbentia diligenter peragant. In reliquo Fidelitatibus Vestris Gratia nostra Regia benigne ac jugiter propensae manemus. Datum in Civitate nostra Vienna Austriae, die vigesima septima Mensis Aprilis, Anno Domini millesimo septingentesimo quadragesimo quinto. Maria Theresia m. p. Comes Ludovicus de Ballhyan m p. Franciscus Koller m. p. 52»