406 et respective Stipendia, praevie per Commissionem hanc regulanda et nobis sub-mittenda, aeque habituri. Pro Provinciali vero iilaruin partiuin Commissario annue quingenti floreni ordinantur, ad quae Salaria respective et Stipendia usque fìnem Decembris Anni 1746 juxta dispositionem Regiae Commissionis nostrae persol-venda benigne resolvimus, ut eo usque Cameram noslram Aulicam triginta Millia florenorum anticipentur, interea vero temporis fundus salariornm in praespecifi-calis tribus Comitatibus (uti Magistratibus Instructionaliter jam commissum est) plenarie elaboretur, et ad elfeclum futurae solutionis ipsorum praeparetur ; Vicissiui vero pro Indemnisatione Aerarij nostri pretium Salis in Sclavonia et Syrmio jbi-dem distrahendi, a singulo Centenario in 15 Crucigeris augeatur, et haec audio a die 1. Mensis Julij Anni currentis, usque ultimam Decembris 1750 continuelur; In reliquo autem praefala Commissio Individualem provisorie ibidem in singulo Comitati! constitutorum officialium, Militum item et Haidonum aliorumque neces-sariorum Comitatus servitorum, cum qualibus stipendijs respective et salarijs in quo Comitalu, qua die et quot numero conductorum, specificationein Nobis expost submiltet. Septimo: Cum ex hac parte Danubij Cis Petro-Varadinum sita loca mili-taria Chalma, Kukojevcze, Perkaszova, Schiiel, Lerovacz, Banostor, Nestin, et in parte eliam Illok, juxta benignam resolutionem nostram ex ratione situs ipsorum Jurisdictioni Provinciali incorporar! debebunt; Incolis autem illorum, qui militares permanere voluerint, liberum futurum sit, ut semel ad Confinia transferre possint, reliqui autem cum toto praespecificatorum locorum Terreno usque ulte-riorem dispositionem noslram in Terreslralibus sub Regia Camera nostra stare debebunt, et proportionatum etiain quantum Cotributionale, a quo hactenus qua Militares immunes erant, supportandum habebunt; sed etiam praeterea in tolo Syrmio et Sclavonia inter* Contribuentes gravis admodum improportio esse dicatur, ideo Commissio haec, postquam Magistratus Comitatenses instaurati fuerint, pri— mae & principali sibi curae ducet, ut pro futura recte et proportionate inter Conlribuentes instituenda onerimi Publicorum repartitione et subdivisione, cum interventu etiam Officialium Comitatensium, unam bonam et illis partibus appli-cabilein et idoneam Conscriptionis universalis Ideam bene elaboret, et Secundum illam non tantum praespecificatorum oclo, sed aliorum eliam universorum tolius incorporati Syrmiensis Comitalus locorum, et aperlinentiarum Conscriptionem medio Comitatensium Officialium peragi, et sibi referri faciat, illaque bene perpensa et examinata, quanlum cuilibet loco ejusdem Comitatus in Coutributionali et alijs oneribus publicis, dejn a prima videlicet futuri Mensis Novembris supportandum obvenerit? justam et aequam repartitionem faciat, et Nobis tempestive referat, et haec etiam respectu reliquorum duorum Comitaluum, Posegani videlicet et Ve-roczensis, cum jncluso Valkoviensi, quo citius fieri poterit, indilate facere studeat, ut juxta novam hanc omnium trium Comitatuum Conscriptionem et oneris public! repartitionem Contributionis praestatio statim cum inito futuri Mensis Novembris induci et Inchoari, taliterque Contribuens Incoia improportionato onere gravatus, pro ulteriori sui Conservatione et permansione, ad aequam et justam proportio-nem quo citius reduci et sublevari valeat. Interea autem et eousque donee videlicet praeattacta nova Conscriptio et repartitio peracta et stabilita fuerit, con-sequenter in Casum etiam illuni, quo usque futuram Primam Novembris haec nova Contributionis Idea in effectum deduci nequiret, universa tam Cameralia, quam i