154 persoluimus, qui gralum nobis exhibuerunt obsequium, prebendo alijs laudabili» imitacionis exemplum. Sane attendentes sincere ac constantis deuocionis et fidei inerita, quibus vir Magnificus Stephanus Vegle et Modruxij Comes, affinis et fidelis noster dilectus, erga maiestatem nostram euidentibus operibus claruit, ipsius quoque grandia, vtilia et l'ructuosa seruicia, que nobis hactenus, persone et rerum suarum non parcendo periculis, laboribus'et sumptibus, indefexe prestitit, ac ad presens prestai ac prestare poterit vtiliter in futurum, ex quibus nedum sibi, sed suis eciam posteris ostendere nostre liberalitatis graciam obligamus, eidem Comiti harum serie de certa sciencia nostra concedimus, quod in casu, quo eundem Co-mitem subtrahi ab hac luce contigerit, legitimis liberis masculis ex suo corpore non relictis, in eo casu magnifica infantula Elizabeth, eiusdem Comitis filia primogenita et legitima ac si esset masculus, et legitime descendentes ex ea, qui tunc superstites fuerint, succedant et succedere debeant eidem Corniti in dicto comitatu Vegle et Modruxij, omnibusque alijs terris, castris, villis el bonis, que ad presens idem Comes habet et possidet, ac habere et acquirere poterit iusto titulo in futurum, et ad eos in premisso casu huiusmodi successio deuoluatur. Nos enim iam dictam Elizabeth, et legitime descendentes ex ea, ex nunc in casu premisso ad successionem huiusmodi et omnes alios actus legitimos ac quelibet alia ad successionem ipsam pertinencia, de dieta certa nostra sciencia et Regie nostre potestatis plenitudine, habiles reddimus et capaces, Lege uel constitucione Regni nostri Hungarie contraria non obstante. Nec eciam obsistenUbus quibus-cumque litteris, cedulis uel scripturis, factis per recollende memorie dominum Ludovicum dei gracia Vngarie Regem etc., Reuerendum dominum patrem nostrum, aul aliis quibuscumque seu per nos uel alios similiter factis uel imposterum fa-ciendis, de translacione huiusmodi successionis et ipsius comitis bonorum in alium quemeumque et illius habilitacionem ad successionem eandem, quas et que de dieta certa nostra sciencia tollimus et reuocainus, ac viribus et efficacia totaliter vacuamus. In cuius rei testimonium presentes litteras exm— fieri et pendenti Maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Bude anno domini Millesimo trecentesimo octuagesimo sexto, die vicesimo secundo Januarij, none In-diccionis, Regnorum nostrorum Vngarie, Dalmacie etc. anno primo, Jerosolimi uero et Sicilie anno quinto. (Ab inferiori parte sigillum rubrum pendetu.) Orìg. membrana in Archivio Regni Croatiae. N. R. A. Fase. 1592. If. 5.