395 reliqua haereditaria Regna et Ditiones nostrae ad supportandas publicas necessitates, Tributis seu Praestationibus suis solicite prompteque concurrerent, ita etiam hocce nostrum Croatiae Regnuin, concurrentibus proportionatim Yarasdiensi et Carlostadiensi Generalatibus, Bonisque Camcralibus, iani alioquin sat diu ab istiusmodi Contributione liberis. Viginti quatuor mille ilorenos parato aere persol-veret, vel Militi eo iam destinato alimenta et Stipendia subministraret; Fideli— tates autem Vestrae, tenore demisse Instantiae suae, praeterito Mense Februario Nobis jntroporrectae, Concursum parali aeris praeeligissent, talique pacto nihil aliud restaret. quam ut jnter Fidelitates Vcstras et praefatos Generalatus quae-piam eatenus proportio eruatur. Hinc pro jnterim et usque dum magis exacta et accurata Proportio pro futuro eruta fuerit, clemenler bisce ordinamus, ut Fidelitates Vestrae, inclusis etiam Bonis nostris Cameralibus, in gremio Earundem habitis, ad exolutionem pro currente hocce Militari Anno desideratae alias «at moderatae Viginti quatuor millium llorenorum Summae, in tribus ejusdem Quin-talitatibus, seu Quatuordecim mille quadringentis (lorenis Rhenensibus, citra ulte— triorem moram realiter ac effective praestandam concurrant: residuis duabus Quintalitatibus, seu restantibus Novein mille sexcentis llorenis dictis duobns (><;ne-ralatibus impositis, in ijsdeinque desumendis. In reliquo Fidelitates Vestras Gratia nostra Caesareo-Regia benigne complectimur. Datum in Ciuitate nostra Vienna Austriae, die undecima Mensis Aprilis, Anno Domini millesimo septingentésimo vigésimo quarto. Carolus m. p. Ladislaus Adamus C. Erdödy m. p. Episcopus Nitricnsis. Josephus Koller m. p. A teryo: Reverendis, Honorabilibus, Spectabilibus ac Magnificis, Magnificis jtem Egregijs et Nobilibus, nec non Prudentibus ac Circumspectis, N. N. Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae Universis Statibus et Ordinibus «fcc. Fidelibus Nobis dilectis. Ex Officio. Varasdinum. (L. S.) Originale in Archivo Regni Croatiae. Acta Regni Congr. 1724. Nr. 3.