:388 Publicarum necessitatum provisio & his similia, intervenientibus Publicis neces-sitatibus per fidelitates Vestras praestantur & imponi solent, ex parte praelibatae Camerae ab hocce 1720 Anno inclusive Annuatim 300 Floreni praestentur. Quod si autem in futurum ultra praespecificata etiam alia, quae pro nunc prae-videri vix possent, Regis et Sacrae Coronae onera Fidelitatibus Vestris imponi contingeret, praeter praenotatam 300 Florenorum Summam etiam in talismodi onerum Exolutionem, juxta justam et aequatn ex primitus instituenda totius Regni Conscriplione eruendam proportionem, praenotata Bona Cameralia concurrant. Circa quae cupivisset antelata Camera per expressum adhuc declarari, quod si etiam per speciale Benignum Mandatum nostrum Fidelitates Vestras ad praestanda praetensiva primi ordinis Extraodinaria onera commoneri contingeret, tali quoque in casu Eadem ex parte dictae Camerae praespecificatis 300 Florenis compen-sentur, neque ullum praeterea onus respectu eorundem antelatae Camerae accre-scat. Conscriptio vero, cujus hoc Pnnctum meminit, ad praecavendos quosvis Tumultus in praespecificatis Bonis Cameralibus, non de Loco ad Locum eundo, verum erga fidelem Juratorum officialium denunciationem, inspectisque Eorundem Bonorum Urbarijs, instituatur, exindeque justa et aequa proportio eruatur, In eo autem haberi adhuc discrepantiam, quod interea temporis, donee videlicet modo-fata Conscriptio in elfectum deducatur, praelibata Camera respectu praedeclara-torum Bonorum nonnisi a fumis 15 in supporlationem posterius attactorum onerum concurrere velit; Fidelitates antem Vestrae praetendant Eandem Caineram hujusmodi onera in Decima quinta Regni Parte haud dubie exemplo primaevi Contractus supportare debere. In quantum ad 3. In sortem onerum Extraordinariorum ab Anno 1695, tempore videlicet ilio, quo praeallegatus primaevus Contractus initus fuerat, usque ad Annum 1718 inclusive restantium fidelitates Vestras octo Mille Floreni, ac praeterea fructus sive Proventus, ex Bonis Ozaliensibus, usque ad subsecutam eorundem reexecutionem perceptos & collectos praetendisse, ex parte vero toties dictae Camerae, ultra dictorum Bonorum fructus, modo praevio collectos, Sex Mille Florenos olferri; onera autem extraordinaria Anni proxime praeteriti 1719 ex mutuo Partium consensu Florenis 174 septemdecim Cruciferis per Cameram quoque praestandis compensata haberi. 4. & 8. Punctis, quoad Jnrisdictionalia ab utrinque applacidatum extitisse, ut prima Instantia, tam officialium, seu Praefectorum Arcium & Doininiorum, quam subditorum sit Vicàrius, a quo Appellatio vadat ad Directorem de Revisio ad Cameram, qua Possessorem illorum Bonorum, ita tamen, ut Judicium hoc Revisorium per Ejusdem Camerae Delegatimi intra Limites Regni instituatur; Cum ea ex parte Fidelitatum Vestrarum facta declaratione, quatenus hujusmodi Causae juxta Regni Leges & usu receptas consvetudines dijudicarentur, In Causis autem protractae, sive denegatae Justiliae, sicut & ubi ipsa Camera ra-tione dictorum Bonorum Jure convenienda esset, sortiatur Forum Banale, Salvo Parti gravatae ad Majestatem Nostrani recursu. Dilferentiam porro in eo esse, quod modo dieta Camera nullius alterius, quam solius Baili in Persona Judicio se submittere velit, Fidelitates e contra Vestrae hujusmodi Judicatus Provinciam absente a Regno Rano, etiam ad Locumtenentem Banalem, vel illum, cui Banns : generalem, aut specialem delegaverit facultatem, extendi cupiant. Denique circa