55 juste spoliati, nichil omnino repetent a nobis, nec a nostris subditis aut ballivis; sed penitus condonantes remiserunt sub hac forma : Videlicet quod nos de ce-tero dictis fratribus, vel eorum Jobagionibus ac hominibus super terram ipsoruni degentibus aut morantibus, nullas inferamus iniurias vel iacturas, nec a nostris subditis permitamus irrogari. Ceterum ad majorem hujus rei constantiam et observantiam habendara firmiorem, obligamus nos spontaneo nomine, nostrorum-que pariter nomine successorum, quod liberiates ac immunitates concessas eisdem fratribus, tam a nobis, quam a predecessoribus nostris Regibus Ungarie seu Ducibus Sclavonie, iuxta suorum tenorera privilegiorum ac indulgentiarum seu confirmationum sánete Romane ecclesie et sacrosancte sedis apostolice obten-tarum, firmas, stabiles et ¡Ilibatas perpetuo teneamur in omnibus conservare, tam super descensibus, quam super aliis universis exaclionibus suprascriptis, que nostro dominio possent ad usum nostrum et fiscum Regium provenire. Confiteinur etiam, quod nichil harum, que prescripte sunt, exactionum habemus in ipsos fra-tres, vel super terram ipsorum recipiendi vel exerendi potestatem, quia potius a premissis omnibus tam ipsi fratres, quam eorum homines liberi sunt penitus ac immunes. Promittimus insuper bona fide in verbo Regie veritatis et constantie pro nobis ac successoribus nostris, tenori privilegiorum dictorum fratrum in nullo de cetero contraire, nec ipsos aut ipsorum homines per nos, aut per subditos nostros quoscunque permittemus casu quolibet molestare : sed terras ac possessiones, quas habent ex donatione predeccessorum nostrorum in nostro dominio, de quibus extiterunt hactenus spoliati violenter, prout in ipsorum privilegiis continetur, plenarie restituì faciemus. Verum si, quod absit, per hostis humani generis fraudulentam nequitiam casu quolibet contingente proveniret, quod nos sepe dictis fratribus, vel eorum hominibus dampna vel iniurias aliquas personaliter inferremus, vel a nostris subditis permitteremus, et contingeret irrogari eorum liberiates infringendo, Yel contra ipsorum privilegia temerarie venire presumendo, et super hoc requisiti a Magistro sive fratrum suorum quolibet, iustitiam plena-riam et maturam sine mora, dispendio vel dilatione qualibet nollemus condi-gnam eisdem exhibere; Nos predictis fratribus dampna et iniurias eisdem vel eorum hominibus a nobis, vel a nostris subditis recenter illatas, nec non et dampna que prius habuerunt ac sustinuerunt ratione possessionum et terrarum, quas ab ipsis prius, sicut dictuin est receperamus, que dampna remissa fuerant nobis ac subditis nostris, nos de bona volúntate nostra ac beneplacito nostro ple-nam ac liberan) concedimus repetendi ac requirendi facultatem, tam a nobis, quam a subditis nostris, coram venerabili patre . . . Dei gratia Quinqueecclesiensi Episcopo quicunque pro tempore fuerit substitutus, eo iure et integritate, nec non et eadem auctoritate, quam prius obtinebat cum collegis suis per autenticum a domino papa delegatum, ita dunlaxat, quod prefalus Quinqueeclesiensis Epis-copus nos ac subditos nostros ad satisfactionem condignam ac reslitutionem tam possessionum quam dampnorum prius vel posterius habitorum per censuram ecclesiaslicam valeat compeliendo cohercere. Ad maiorein quoque rei huius ro-boris firmitatem obligamus nos et successores nostros ad observationem omnium prescriptorum, supponentes nos ac successores nostros obligantes spontanea volúntate iurisdictioni dicti venerabilis patris .... Dei gratia Quinqueeclesiensis Episcopi, quicumque pro tempore fuerit in posterum substitutus, quod ipse Episco-qus per censuram ecclesiasticam in eadem forma, que sibi ac collegis suis exe-