27 XXI. Anno 1111. Colomanus Hungariae Rex, Cresimiri Regis privilegium fundationale Ecclesiae Arbensi datum confirmat, unaque Dalmatiae Clericos iisdem liberlatibus, quibus Hungariae Clerici fruuntur, donat. Anno Dominice lncarnationis M. CXI. Indictione IV. Epacta nona concu-rentibus. Ego Colomanus dei gratia Rex Hungarie per misericordiam dei potitus Regno Dalmatie atque Croatie, assentimus, ad quantum ad nos perlinet, et confiir-inamus Arbensi Ecclesie suas Parocbias: Juppam sub Alpibus suis cum terminis, a castro latine Murula vocitato, sclavonice autein Stenizze, usque ad flumen Coprive, Chissani suis cum terminis, Juppam Liche, Juppam Bussani (Lucius Bu-cani) et Buzzacbi (Lucius Bochacchi), sicut semper didicimus habuisse per Pri-uilegium Crescimiri Regis & idoneos testes, quos Paulus eiusdeui Ecclesie pre-sul induxit, cognouimus ; decreuimus quoque ad honorem et dignitatem illius ecclesie, investituras tam ecclesiarum, quam episcoporum et abbatum, absque Regis consilio. quemadmodum fuisse probavimus, (ieri debere, postea necessarium duxi-mus, cum utriusque Regni uniuerso consilio, ut qua liberiate fruuntur clerici Hungarie, fruantur et clerici Dalmatie, scilicet ut qualiscunque potenlie sigillo non constringatur, sed solo Episcoporum & Archidiaconorum 'suorum sigillo et judicio lege Canonum cogantur et iudicentur. Hoc modo Decimationem quemadmodum in Hungaria accipiant, Prestaldus Regis cum Prestaldis Episcoporum ex decimatione Episcopi ipsi accipiant decimam partem, ex qua Prestaldus Regius dimidiam partem illius decimationis accipiat, Prestaldi vero aliam dimidiam cum curiali Comite sui Episcopi per medium dividant, et sic curialis Comes dimidiam sibi habeat, Prestaldi vero aliam dimidiam inter se dividant. Indi-ctione IV. Datum est hoc Privilegium diete Arbensi Ecclesie, per manus ve-nerabilis Laurentii Strigoniensis Archiepiscopi, perpetuo ex concessione Colo-mani Regis (Lucius Vngariac) Dalmatie et Croatie, sic in presentia suorum Episcoporum ac Comitum, quorum nomina hec sunt : Simonis Quinque Ecclesiensis Episcopi, Mathei Vesprimiensis Episcopi, Georgii Gevrensis Episcopi, Sixti \ara-diensis episcopi, Marceli Vaciensis Episcopi, Tulberti Collocensis Episcopi. Co— mitum vero Johannis Palatini Comitis, Claodini, Marci, Sauli, Saunici, Vngareni, Theobaldi, Jandini et quamplurimorum Dalmatinorum Episcoporum et asserentium et testificantium, per quorum testimonium probavit predictus Presul dictam Ar-bensem ecclesiam semper ita habuisse. Crescentii Spalatensis Archiepiscopi. Ana-stasii Tininiensis Episcopi. Johanis Traguriensis Episcopi. Bani Albensis Episcopi, Marci Jadrensis Episcopi. Dominici Vegliensis Episcopi, Petri Absarensis Epi- 4*