413 Primo: tam Adminislralori. quam reliquis suballernis Comilatus Officiali— bus ante omnia incumbet, ilt in Comitatu ipsis concredilo continuo resideant & Officiis suis diligenter praesint, cumprimis vero Gloriam Dei Omnipotentis & Re-ligionem Orthodoxam Romano Catholicam prò exigentia Legum Regni, prò parte praefatorum Regnorum Dalmaliae, Croatiae & Sclavoniae conditarum, omnimode promovere & propagare satagant. Sed quia Syrmii & Sclavoniae Incolae potissima in parte Graecum Ritum profiterentur, hi vero cum Clero Ipsorum benigna Regia Privilegia haberent, per Majestatem quoque nostram in Anno Millesimo Septingentesimo quadragesimo tertio benignissime confirmata, ideo eosdem Incolas penes eadem Privilegia sua, tenore etiam hic Copialiter annexarum be-nignarum Patentalium nost'arum, ipsis noviter extradatarum, imperturbate con-servent. In reliquo autem sedulo attendent praefati Comitatus Officiales, ne Po-pae ac Graeci Ritus Episcopi illorum ab iisdem ullas illicitas & arbitrarias Col-lectas, mulctas item pecuniarias, aliasve extorsiones prò lubitu ipsorum exigere & extorquere attentent; sed neve etiam Domini Terrestres Normam Iisdem in Anno Millesimo septingentesimo trigesimo septimo, respectu Obligationum Ipsis a Subditis suis praestandarum praescriptam, usque dum successive cum Comitatuum interventu Urbaria Dominalia, usui & Patriae illi accomoda, suo modo confici & regulari valebunt, excedant, subditosque suos ad plus praeslandum cogant; sed neque Nonam etiam, donec aliter per Nos dispositum fuerit, a Subditis suis desumere audeant; adeoque tam in his, quam aliis quoque omnibus occasionibus, contribuentem plebem ab indebitis & excessivis quibusvis Exactionibus & pres-suris conservare studeant; sed nec ipsi quoque simile quid attentent antelati Comitatus Administrationes & Officiales. Secundo; Politica quaevis & provincialia modalitate in Hungariae