279 CXCII. Anno 1531. die 27. Augusti. In oppido Scher dingen. Ferdinandusl. Rex post mortem Baili Joannis Torquati Karlovic Episcopum Tinniniensem Andream primum Locum tenentem Banalem nominat. Ferdinandus Diuina fauente clemencia Romanorum Rex semper Augustas, ac Germanie, Hungarie, Bohemie &c. Rex, Infans Hispaniarum, Archidux Austrie Ac. Reuerendi, Magnifici, Venerabiles, Egregij, Nobiles, Prudentes et Circumspecti, fideles dilecti. Cum accepissemus Spectabilem ac Magnificum quondam Io. Torquatum Comitem Corbauie suum, siculi Altissimo placuit, diem obijsse, Nos ea statiin cura inuasit, vt eum in demortui locum surrogemus, qui et nobis et Regno vobisque consolacioni non modice, alque etiam vtilis et idoneus ad Banatus officium esse videretur. De quo cum adhuc deliberemus et circumspicie-mus, qui magis et conueniencius atque etiam cercius offitio illi sit preficiendus, Reuerendo, deuoto, fideli nobis dilecto Andree Episcopo Tinniniensi commisimus, vt interea quam successor eligatuiv ea munia vicesque obeat et agat, que Banus ipse, si iam nominatus et presens esset, vel nosmet adessemus, agere possemus, atque omnia ea agat et faciat, que ad commodum nostrum, Regnique conseruatio-nem ac vestrain vtilitatem et defensionem neccossaria et opportuna videbuntur, auctoritate nostra Regia sibi in hac parte et ad tantum, vt premissum est, tem-pus attributa et concessa. Quare fidelitatibus vestris et cuiuslibet vestrum harum serie firmiter et strictissime committimus et mandamus, quatenus prenominatum Episcopum pro tali, qualem ili hys esse et fore iussimus et volumus. agnoscere, tenere et habere, eique in omnibus licitis et hönestis, que nostri, Regnique et vestri causa vobis imponet et committet, parere et obedire, eiusque Jussa et monita exequi, adimplere et obseruare, talesque vos erga eum, quousque Banum vobis designauerimus, gerere et exhibere debeatis et teneamini, siculi veslre in nos fidei et Juramenti debito congruit, vosque vti fideles subdilos nostros haud dubie facturos esse confidimus, atque erga vos et vestrum quemlibet gratiose, dum dabitur occasio, recognoscemus. Datum in oppido Scherdingen die vicesima septima Mensis Augusti. Anno Domini Millesimo Quingentesimo trigesimo primo. Regnorum nostrorum Romani primo, aliorum vero omnium quinto. Ferdinandus m. p. Ad Mandatum Sacre Regie Maiestatis proprium. Jo. Mainsll m. p.