428 Praedonibus vendere asveti sint, benigne aeque resolvimus, ut dispositiones no-strae fundamento Articuli 29. novissimae Diaetae respectu similium Quaestorum et Mercatorum Turcicorum, qui subditi Turcici sunt, per Hungariam factae, ut videlicet minutias et extra publicas Nundinas cum rebus et Mercibus Turcicis Quaestum exercere non audeant, a Quaestu autem cum aliis rebus et Mercibus non Turcicis penitus arceanlur, eliam ad praefatos neo-incorporatos Comitatus indu-cantur, ibidem ad Notitiam illorum publicentur et pro futuro debite observentur, dato tamen iis, qui hactenus cum rebus non Turcicis Questum exercere solebant, pro distraclione ejusmodi Mercium suaruin certo ac competenti Termino. Caeterum ad Instantiam Comitatus Syrmiensis, ut Petrovaradini aliquot saltern Scholae humaniores pro erudienda etiam illarum Partium Juventuie indu-canlur, jam benigne disposuimus, ut Fundus idcirco requisitus per Cameram nostrani exquiratur, et ilio comperto, Petito ejusdem Comitatus deferatur. Praeterea autem injugetur eidem Comitatui Syrmiensi, ut quoad Commoditates, tam pro publicis ejusdem Comitatus Carceribus, quam Carcerum Praefecto jure precario hactenus a Dominio lllokini habitas, jam vero per Dominium difficultatas, pro ulteriori Comitatus usu et necessitate relinquendas, cum eodem Dominio, usque dum Comitatus ipse in Stalu fuerit sibi ejusmodi Comodilates exlruendi vel compa-randi, de certo eatenus annue solvendo proportionato Censu convenire et con-trahere studeat, et hoc ipsum etiam Vice-Coines ejusdem Comitatus, quoad suam Commoditatem, nisi aliud quodpiam fundatum Jus ad eandem haberet, faciat, ut hoc modo ulterioribus dicti Dominij Querimoniis finis imponatur. Et quia Fidelitates vestrae ad hujus Comitatus Querimoniam sub die 24. Mensis Octobris anni pjaeteriti, Nobis demisse repraesentassent, quod Generalis Campi Marescialli Locumtenens noster Baro Engelsholfen pro aequivalente partis Militaris Fossati nostri Petrovaradiensi anno praeterito benigne aeque incorpo-ratae, ex dicto Comitatu Syrmiensi decem Loca avellere et ad Confinia Militaría applicare voluerit, interim, ille desuper constitutus semet Loca illa proje-ctasse duntaxat, non autem avellere voluisse respondit. Quibus proinde praevio modo benigne resolutis et dispositis, Fidelitatibus vestris benigne committimus ac mandamus, quatenus eadem dictis Syrmij et inferiori Sclavoniae Comitatibus pro ipsorum directione respective et debita ob-servatione intimare noverint. Quibus in reliquo gratia et Clementia nostra Cae-sareo-Regia benigne jugiterque propensae manemus. Datum in Archiducali Ci-vitate nostra Vienna Austriae, die Séptima Mensis Martii, Anno Domini Millesimo Septingentésimo Quadragesimo Séptimo. Maria Theresia m. p. Comes Leopoldus de Nadasd m. p. Franciscus Koller m. p. In inferiori margine : 3n gtetdjen an bte (Sroatifdje ©tanbc.