it XXVI. Anno 1169. Stephanus III. Rex, iuramentum a Colomano Rege civitati-bus Croatiae et Dalmaliae praestitum, renovat. Anno Dominice incarnationis MCLXIX. Anno Octauo Regni mei. Ego Stephanus Rex Hungarie, Croacie, atque Dalmacie. luro super sanctam crucem vobis Sibenicensibus, meis fidelibus ciuibus, firmarn pacem, mihi et filio meo, aut successoribus meis Tributarii ne sitis, comitem vero aut iudicein, quem commune et consilium elegerit ordinabo, et lege antiqua constituta vos vti permittam; preterea quod introitus portus Ciuitatis duas partes Rex habeat de extraneis, Terciam uero Comes ciuitatis, Decimam autem Clerus. In ciuitatem quoque ve-stram neminem Hungarorum vel alienigenarum habitare permittam, nisi quemque voluntas vestra expetierit. Cum autem ad uos coronandus aut uobiscum regni negocia tractaturus aduenero, nemini Ciuium uis inferatur domorum suarum, nisi quos dilectio uestra susceperit, aut si dominium meum aliquem agrauare vide-bilur, et alias ire voluerit, secure cum vxore et filys et fainulis et omnibus suis quocunque sibi placuerit eat; et hoc illud concedo per Regale Iudicium et sigillum: quod extra ciuitatem non exeat, si de Ciuilatibus iudicare voluerit in Ciuitate cum Iudicibus comite et nobilibus iudicetur. Hoc autem sacramentum a Rege Stephano secundi Geyse Regis filio, et a principibus Hungarie confirma-tum est. Ego Seyna Colocensis Archiepiscopus laudo et confirmo. Ego Vlcina Vltrasyluanus laudo et confirmo. Ego Stephanus Morisiensis sedis electus laudo et confirmo. Ego Ompodinus Comes Palatinus atque Banus laudo et confirmo. Ego Phulcus laudo et confirmo. Ego Gurka laudo et confirmo. Ego Smaragdus laudo et confirmo. Ego Tup collaudo et confirmo. Idem Privilegium confirmarunt Reges Hung.: Andreas II. a. 1231, Bela IV. a. 1248 4: 1251, Stephanus IV. a. 1270