107 T<-gia dignaremur. ltaque nos peticionibus eiusdem fauorabiliter inclinati, tara predicta consideratione, ea videlicet, ut idem magister Donch in curia nostra existat et resideat, ac nobis commodius valeat famulari, quam pro suis serviciis, quoniam debemus cuiuslibet fidelium nostrorum servicia attendere, et ipsis pro eisdem serviciis esse fauorabiles, et pariter generosi ; predictum castrum nostrum Camarum vocatum, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinenciis, villis scilicet, tributis, piscinis, sive piscaturis et aliis universis et singulis iuribus,*rite et iuste ad ipsum castrum, salwo iure alieno, sub metis, terminis et limitationibus anti-quis, spectantibus et pertinentibus, eidem inagislro Donch, qui ipsum castrum Camarum sibi fore, vt predicitur, magis vtile, quam castra predicta allegabat, et a nobis ei dari instanlissimo propter causas predictas postulabat, dedimus, tradi-dimus et contulimus, iure perpetuo et irrevocabiliter, in filios filiorum eius et heredes possidendum, tenendum pariter et habendum; predicto tamen Comitatu Ca-mariensi nobis et nostris heredibus sive successoribus reservato; e converso quidem magister Donch in permutacionem dicti castri Camarum, supradicta castra Strigow et Chakturnya, cum omnibus pertinenciis eorumdem, quibus eranf sibi slatuta, nobis et nostris heredibus ac successoribus reddit et restituii pleno iure ; nihilque proprietatis sibi et suis heredibus in ipsis castris Strigow et Chaak-turnya, eorumque iuribus et pertinenciis universis deinceps reservando. In cuius rei memoriam et firmitatem perpetuam, presentes eidem concessimus litteras dup-plicis authentici sigilli nostri appensione communitas. Datum per manus venera-bilis viri magistri Thatamerij, Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Can-cellarii, dilecti et fidelis nostri, quarto nonas Junii, anno Domini Millesimo tricentésimo tricésimo quarto. Venerabilibus in Christo patribus et dominis Cha-nadino Strigoniensi, fratre Ladislao Colocensi, aule nostre Cancellano, Archiepi-scopis. Nicolao Jauriensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Andrea Transilvano et alio Andrea Varadiensi, Ladislao Zagrabiensi, Nicolao Agriensi, Meskone Ni-triensi, fratre Rudolfo Waciensi, fratre Paulo Albensi de Nandor, et Jacobo Chanadiensi, Ecclesiarum Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Wes-primiensi autem, Syrmiensi ac Bosnensi sedibus vacantibus. Magnificis Baronibus Wyllermo Drwgeth Palatino, Comite Zepsien et Wjwar, Demetrio magistro Thavernicorum nostrorum, Thoma Wajwoda Transilvano et Comite de Zonuk, Comite Paulo, Symonis filio, Judice Curie nostre, Mykch Bano tocius Sclav nie, Johanne Bano de Machow, Paulo magistro Tavernicorum Domine Regine con-sortis nostre carissime, Dionisio Dapiferorum nostrorum magislris, ac Nicolao Comite Posoniensi, aliisque quam pluribus regni nostri Comitatus tenentibus et honores. jix ituth. Imissimi [ito Vladislai II. anno 1504. in coll. Nic. Jankovich de Jesenicie. — Fejér. Codex DipL Regni Hung. T. VHI. v. UI. p. 722. 14*