331 Finthovcz in eadem Finthovcz aliter Breztovicza, Marlini Chernchich de Gosto-vincz, Ladislai Slanek in praedicta Gostovincz et Rewche, Lucae Koos in Ko-larczy, Pelri Janschak in Lukachovcz, Joannis Guzar, Petri Zerblinovich, Andreae Jussak in Bogachevina aliter Sipowczy, Joannis Mrazovich, Georg» Koritich in Mrazovcz, Pauli Dolecz, Michaelis Nemecz in Finchovcz, Vincza et Breztovica sic dictis Possessionibus, una cum portione ipsorum Promonthoriali Velika Obres nuncupata, omnino in Comitatu Crisiensi et Regno Sclavoniae existentibus habitus, quae numerum Triginta duoruni Colonorum non excedere, ac in quarum quieto et pacifico Dominio realique usu iidem maiores et progenitores suos utriusque sexus ab antiquo praeslitisse, seseque etiam de praesenli pacifice persistere, Litterasque et Litteralia Instrumenta sulficienlia habuisse, quae etiam nunc in parte exstare, in parte vero superioribus disttirbiorum temporibus a sese deperdita et abalienata esse osserunt. Totum item et omne Jus praefatae Sacratissimae Caesareae Regiaeque Maiestatis Regium, si quod sua Maiestas in praetactis totalibus porlioni-bus possessionariis et Curiis Nobilitaribus in antelatis Possessionibus Kobiline, Jakussovcz, Felsó Radussichy, Voynovczy, ilisanovcz, Drobkovcz, Zaistovcz. Po-povcz aliter Ugrinovcz. Finthovcz aliter Breztovicza, Gostovincz, Rewcse, Ko-larczy, Lukachovcz, Bogachevina aliter Sipovczy, Mrazovcz, Finchovcz, Vincza et Breztovicza, nec non portione promonthoriali Velika Obres, omnino in annotato Comitatu Crisiensi et Regno Sclavoniae existentibus habitis, etiam aliler qua-litercunque haberet, aut eaedem suam ex quibuscunque causis, viis, modis et ra-tionibus concernerent Maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinen-tiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus. montibus, vallibus, vineis, vinearumque pro-inonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem Locis, generaliter vero qiiarumlibet utilitatum et pertinentiarum sua-rum integritatibus, quovis nomine, vocabulo vocitatis, sub suis metis et antiquis Umilibus existentibus, ac ad easdcm de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissisque sic ut praefertur stantibus seque habentibus memoratis personis, cuique videlicet eorum in bonis praedeclaratis prò rata et congruenti portione ramiimque Genealogiae, vel si qui eorum uxorio jure possiderent, eisdem superstitibus, eorum uxoribus nec non etiam fratribus congenerationalibus et con-divisionalibus cum ipsis in possessu praenotatorum Bonorum prò nunc persisten-tibus et portionatis ipsorumque omnium haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, Aulhoritate Nostra Palatinali, qua etiam hac in parte pieno jure fungimur (si et in quantum ad aliquam Ecclesiam vel Suae Maiestatis Àrcem non perlinent) novae Donationis titulo dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferrimus, jure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas salvo jure alieno. Harum nostrarum pendentis et Authentici Sigilli nostri munimine roboraturum vigore et testimonio mediante Lilterarum, quas praelibata Sacratissima Caesareo-Regia Maiestas in formam privilegii sui redigi faciet, dum Suae Majestati in specie fuerint reportatae. Datum Posonii die vigesima Tertia Mensis Martii Anno Domini 1613, Regnorum Maiestatis Caesareae Regiae Romani primo, Hungariae et reliquorum quinto, Bohemiae vero Anno secundo. Quartarum Litterarum continentia sequitur in haec verba : Spectabili ac Magnifico Domino Corniti Thomae Erdòdy de Monyorokerek, Montis Claudii et Co- 42*