169 CXXII. Anno 1398. In Diako. Sigismundus Rex Nicolao de Gara, Bano, ej usque fr atri Joannni ínsulas Absarum et Cherso una cu in omnibus e a-rundem proventi bus donat. Nos Sigismundus, Dei gralia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie eie., Mar-chioque Brandeburgensis etc., notum facimus vniuersis, quibus incumbit, per presentes : Quod quia nos exigentibus, imo pluriinum requirentibus iidelissimis ob-sequiis, gratissimis complacenciis, strenuosis actibus et gestis virtuosis, laude dignisque el preconio attollendis meritis viri magnifici Domini Nicolai de Gara, dictorum regnorum nostrorum Dalmacie et Croacie, nec non Sclauonie Bani, ac Johannis, fratris eiusdem vterini, filiorum scilicet condam Domini Nicolai Palatini Gara de predicta, per ipsos sacro diademati, et per consequens nostro regio culmini ac loti regno nostro, vti qunctis liquet, cum suprema iidelitatis constancia, temporibus et locis opportunis, intrepide exhibitis et impensis, eisdem ac eorumdem heredibus quandam insulam nostrani regiam Absary et Kersy appel-latam, in regno nostro Dalmacie infra ambitum maris existentein, cum quibusuis eiusdem vtilitatibus, integritatibus, aliis litleris exinde confectis mediantibus, nostre regie noue collacionis titulo perhempniter et in evvum perhibemus contulisse. Ideo eciam nos volentes eisdem fidelibus nostris pro eorumdem multimodis, plurimis et vberrimis iidelitatibus et lidelium obsequiorum eorumdem laude dignis meritis, in prefatis aliis litteris nostris seriosius et clarius explicatis, regio am-pliori respondere donatiuo, tricesimam nostram insula in prefata exigi consvetam, nec non cameram salium nostrorum regalium maritimorum, in dieta insula vendi solitorum, simul cum obuencionibus et emolumentis ac iuribus vniuersis, ad pre-fatas tricesimam et cameram salium nostrorum rite pertinentibus. veluti de nostris regiis manibus memoratis Domino Nicolao Bano et Johanni fratri suo carnali , ipsorumque beredibus, heredumque cunctis sobolibus et successoribus vniuersis, premisso noue nostre donacionis titulo, auctoritate regia, ex certaque nostre Maiestatis sciencia, de Prelatorum et Baroniim nostrorum consilio prematuro dedimus, donauimus et in euum contulimus, imo damus, donamus, per-hemniter et eiTectiue conferimus, per ipsos, eorumque heredes et posteritates vniuersas perpetuo et irreuocabiliter possidendas, tenendas, pariter et habendas, pieno iure, patrocinio presencium mediante, sine duntaxat preiudicio iuris alieni. Presentes autem in specie, dum nobis fuerint reportate, easdem in nostri priui- (Pars 1. Privil. et Libert.) 22