103 UTXXf. Anno 1325. In Vissegrad. Statutum Caroli Regis, quo decernitur, incolas Banatus Slavoniae unius Bani jurisdiction! subesse, nec a quoquam corara Palatino aut Curiae Regiae aut quocunque alio j u-dice in jus vocari posse. Nos Capitulum Chasmensis ecclesie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, presencium per tenorem, quod Anno domini Millesimo trecentesimo vigesimo quinto, in vigilia beati Luce evangeliste, nobiles et pro-uidi viri, videlicet Mark filius Hegen, Johanes fìlius Vrbani, et Nicolaus filius Jwachini filii Mortunus de Kamarcha, ad nostrain personaliter accedentes presen-ciam, exhibuerunt nobis Litteras patentes Domini Karoli Dei gracia illustris regis Hungarie, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, petentes a nobis precum cum instancia, ut tenorem et formam earundem nostris in lit— teris priuilegialibus de verbo ad verbum inseri, et transsumpmi faceremus nunc Sigilloque nostro autentico consignari, quorum peticionibus iustis et honestis annuentes, maxime, quia easdem iustas et laudabiles fore comperimus, ipsas do verbo ad verbum presentibus inseri, et transscribi fecimus, nostrique Sigilli ap-pensione communiri, quarum tenor talis est: Nos Karolus Dei gracia Rex Hungarie, memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis: quod tanto magis regale sceptrum extollitur, quanto a sollicitudinibus re-leuatur, et quanto tribunal ipsius digniores in circuitu conspicit contribuos regio-nis; porro hac consideracione commoniti, qui de celesti prouidencia regni mo-deramur abenas, ad reformationem nostri regni precipua reddimur cura solliciti, quia honor Banatus tocius Sclavonie, prout ex litteris Magnifici viri Mykch Bani eiusdem regni Sclavonie, dilecti et fidelis nostri recepimus, per exemptiones, quas per nos, aut predecessores nostros, ad importunilatem petencium fere omnibus Nobilibus de Sclavonia scimus esse concessas, in Judiciis, Jurisdictionibus, et Juribus suis valde est, ymmo omnino diminutus; volentes vt ipsius Banatus honor sic magnifice moderetur, et ex magnificentia ipsius Banatus excellentia regia decoretur, et quiescat, sicut in diebus antiquis, omnes exempciones, si quas quibuslibet Nobilium terre Banatus a nobis, vel nostris predecessoribus obti-nuissent, per quas se a Judicio, et Jurisdictione, aut Jure Banatus in aliquo re-traxissent ; de prelatorum et Baronum nostrorum consiiio, et consensu revocantes, et cassantes, prolùda deliberacione slatuimus, quod universi et singuti homines, tam nobiles. quam alii cujuscunque preeminentie, conditionis, et status existant, ultra fluuium Drawa, in tota terra Banatus constituli, Judicio et Jurisdictioni Bani pro tempore constituli subiaceant, et nullus possit aliquem de terra Banatus co-