182 que marcis convincatur easdem..............ad tres partes supranominatas di- vidantur; ubi vero in executione dictorum octo proborum uirorum aliqua contentio oriretur, extunc eosdem tales probos viros, qui pro tune in sede extiterint et ad ea eligerentur, per se et distinctim.................... et ad vnum pilium imponendo nomina quorumcunque octo proborum virorum promans(?)et antea seriatim de ipso pilio excerpta fuerint, iidem tales octo probi viri per dictum mo- dum sortis electi ad prosecutionem hujusmodi factorum previe, et........... ... antur, ipseque talis nobilis nec litteris regalibus, nec nostris aut aliis quibus— uis occasionibus de talibus octauis, in quibus ipsa fassio predicte amonitionis facta fuerit, possit probare, el buiusmodi littere casse, vane, viribusque cari- ture .......... ipsasque viginti quatuor marcas prefati Yicebanus, Comités, Yicecomites, nobiles Regni ac Judices nobilium super prefatos nobiles talem, vel tales, qui de premissa sede judiciaria ad premissam satisfactionem et ammoni— tionem deputatus, vel deputati fuissent, recusarunt vel noluerunt, usque quinde-cimum diem super possessionibus talium, vel talis, extorquere valeant atque pos— sint, in tres partes similiter inter se dividendas. Ceterum post pululationem et multiplicationem malefactorum et nocivorum hominum taliter extitit determinatimi : ut in bienni termino, per nos ad id deputando, quilibet nobilis et homo possessio-natus in facie possessionis sue coraiu mentionatis Judicibus nobilium, ac duobus nobilibus Regni ad id specialiter exigendis et deputandis, inter Jobagiones sues juratos Assessores eliget ; qui scilicet jurati Assessores vniversos et quoslibet fures, latrones, predones, intoxicatores, fironissas, incantatores, specialiter incendiarios et interfectores hominum, spoliatores viatorum, de medio ipsorum nominare facere, proscribi et extradare debeant; quos proscriptos et criminales malefactores per ipsos juratos extradatos, ipsi nobiles, vel alter eorum coram eis-dem juxta eorum demerita interficere debeat et teneatur ibidem in facie sue possesssionis prenotate, díctique Vicecomes et prenominati nobiles Regni, ac Judices nobilium, de rebus ac bonis huiusmodi proscripti non plus nisi unam marcami denariorum de propriis rebus ipsius interfecti habere et similiter inter se ad tres partes diuidere debeant; et si res et bona ipsius interfecti se ad ipsam unam marcam non extenderent, extunc ipsa una marca careant; in casu vero, quo huiusmodi nobilis premissa facere recusaret, tune nos una cum nobilibus Regni vniversis possessiones et jura possessionaria ubilibet in dictis Coinitatibus exi-stentia, occupare possimus atque valeamus, easdem tamdiu conservandi, quousque a Regia Serenitate sibi de remedio seu gratia prouisum fuerit opportuno, hoc specialiter declarato, quod si aliquis nobilium talem proscriptum coram eisdem juxta sua demerita interfici et pena debita plecti non faceret, et eundem absque scitu et sua volúntate abire seu salire retulerit et asseruerit, extunc talis nobilis sexto se nobilibus id asseverare mediante juramento debeat et teneatur, vbi juramentum non deposuerit, tunc viginti marcas denariorum super eundem Judices antedicti extorquere, quas similiter ad tres partes dividere inter se valeant atque possint. Extitit etiam determinatum, quod nos vel Vicebani nostri, Comitesque vel Vicecomites, ac Judices nobilium occupationes possessionum nobilium in dictis Comitatibus existentes per litteras Regias, et nostras preceptorias et consuetas ac sub quacunque forma verborum emanatas facere et juxta vigorem earundem procedere non valeant, neque possint, nisi per formam et deliberationem seu disposilionem superius stabilitam seu specificatalo. Preterea instituimus, quod si