40 XXXVI. Anno 1207. Andreas II. HungariaeRexSpalatinorum atque totius Regni Croatiae jura confirmat. In nomine Sancte Trinitatis, & Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Yngarie, Dalmatie, Croatie, Rame & Servie, Gallitie, Laudomerieque Rex in per-petuum. Regie sublimitatis interest, & equitas suadet naturalis, ut qui sua statuta a suis successoribus desiderai observari, ipse quoque suorum Predeces-sorum santiones pari stabilitale studeat conservari, ut nulla vetustate dissolvan-tur, que succedentium sibi Regum auctoritas stabilitale perpetua decreverit ro-borare, Inde est, quod Privilegia a Predecessoribus Nostris gloriose memorie Regibus, videlicet Avo, & Patre nostro Civitati Spalatensi pro liberiate concessa renovantes, verbo ad verbum presertim scripto nostro tantum apposito nomine, et numero annorum Domini secundum tempora, nostra immutato, hoc modo duximus inserenda. Anno Dominice Incarnationis Millesimo ducentesimo septimo. Ego Andreas Dei gratia Yngarie Rex. Juro super sanctam Crucem, Vobis Spaleti Principibus, firmam pacem & libertatem, milii quoque, aut filio meo, aut successoribus nostris Tributary ne sitis, Episcopum vero, aut Comitem, quem clerus & populus elegerit, confirmabo, & lege antiquitus constituta, cum nostro Judice Vos uti permittam, preterquam Introitus portus Civitatis de extrancis duas partes Rex habeat, tertiam vero Comes civitatis. In civitale quoque vestra neminem Vngarorum, vel alienigenarum habitare permittam; nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronaudus, aut vobiscum Regni negotia tractaturus venero, nemini Civium vis inferatur Domorum suarum, nisi quem dileclio vestra susceperit. Judicem inter vos & extraneos a me constitutum vobiscum in Civitate sedulo commorari; nec eum extra vrbein alias proficiscen-tem sui preceplo, aut sigillo a nobis causa placitandi sequendum concedo. Si quis vestrorum per meum Regnum, Terra, Marique negotia exercuerit, mihi aut alicui nostrorum hominum ex proprio comertio nullum persolvat debitum. Ob-sides a vobis nullo modo recipiam, sed in Curia nostra servire volentibus, re-gam, et impendam & morandi, sive discendendi ad suum velie, facilitatemi obti-neant, nullamque eis super hoc molestiam inferam; at si forte Dominium meum aliquem aggravare videbitur & vrbem noslram exire voluerit, secure cum uxore, & iìliis, et familia & omnibus bonis suis quocunque sibi placuerit eat. Hec autem omnia absque fraude, & ingenio ad detrimentum Civium Civitatis in aliquo attinente observabo. Vt autem tam nostrorum predecessorum, quam nostra con-cessio perpetue robur obtineat firmitatis presenti, eam pagina in notitiam deduci posterorum, & Regie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per manus Roberti Albensis Prepositi & Aule Regie Cancelarij, Joanne Strigoniense Ar-