45 ■superhabundanti affluencia de parcium maiori iusticia et jure cerlitudinaliter edo-centes, et nostrum aniinum experimentaliter informari cupientes, de consensu eiusdem domine Regine genitricis nostre, prefalo Corniti Iwan, vna cum Gregorio filio Budizlai Comité Corbauiensi et Pasman filio Pelri de Karyn nobilibus et Juratis Regni Croacie, juramentum duximus imponendum. Qui quidem Comes Iwan cum dictis duobus suis coniuratoribus, super sanctam crucem et ad sancta dei ewangelia, tactoque viuifico crucis ligno, in eo, quod ipse prefa-tos Iwan, Lackow et Tuerko pro dictis eorum instrumentis litteralibus non captiuauerit, nec aliqua priuilegia et instrumenta ab ipsis abstulerit, nec eciam ipsos aliqua nobilitate et hereditate in dieta Chetyne et eius pertineneijs habuisse sciuerit, neque sciat, corporale prestiterunt Sacramenlum, prout per nos extiterit adiudicatum ; verum quia tam ex prefatorum viginti duorum Juratorum assercio-nibus, quam eciam plurimorum nostrorum fidelium certis relacionibus, predictum districtum Chetyne rite et legitime ad regias manus fore deuolutum, nostreque collacioni de jure pertinere, et ipsi corniti Iwan per nos tamquam Jus nostrum Regium oliin racionabiliter collatum fuisse et esse cognouimus ; Ideo una cum eadem domina Regina matre nostra, nec non dictis prelatis et baronibus regni nostri, ne falsitas veritati et iniquitas calumpniancium preiudicaret equitati, de eorundem domine matris nostre et prelatorum ac Baronum nostrorum con-silio ... dictum districtum Chetyne cum omnibus suis vtilitatibus et vlilitatum quarumlibet integritatibus ac pertineneijs vniuersis, sub suis metis, terminis et limi-tacionibus in eodem priuilegio domini Andree Regis per nos priuilegialiter confir-mato nominatis et expressis, prefato Comiti Iwan filio Nelepuch suisque heredi-bus heredumque suorum successoribus adiudicamus sententiamus et per presen-tis Iudicii nostri sentenciam appropriamus et perpetuamus sub premisso primarie collacionis nostre tilulo, Iure perpetuo et irreuocabiliter possidendum, tenendum, pariter et habendum ; pretitulatis vero Iwan, Lachko et Tuerko ipsorumque po-steris, in facto diete Chetyne et suarum pertinenciarum, ex nunc perpetuimi silen-cium duximus inponendum, presentis priuilegii nostri patrocinio mediante. In cuius rei memoriam lirmitatemque per presentes concessimus litteras nostras pri— uilegiales pendentis et autentici Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus uenerabilis in Christo patris domini Nicolai Archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis perpetui, aule nostre cancellarli, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M° CCC° lxmo- Quinto, Kalendis Januarij, Regni autem nostri anno decimo nono, venerabilibus in Christo patribus et dominis eodem Nicolao Stri— goniensi, Thoma Colocensi, Nicolao Jadrensi, Archiepiscopis, Ragusiensi sede vacante. Nicolao Agriensi, Demetrio Waradiensi, Dominico Transilvano, Dominico Chanadiensi electo confirmato, Colomano Jauriensi, Ladislao Wesprimiensi, Mi-chaele Wachiensi, Stephano Zagrabiensi, Petro Bosnensi, fratribus Stephano Nitriensi, Thoma Syrmiensi, Johanne Tyniniensi, Bartholomeo Traguriensi, Demetrio Nonensi, Stepheno Farensi, Valentino Maca-rensi, Mattheo Sibinicensi, Mich. Scardonensi, Protiua Sceniensi Ecclesiarum Episcopis Ecclesias dei feliciter gubernantibus, Quinqueecclesiensi et Corbauiensi sedibus uacantibus. Magnificis viris Nicolao Konth Palatino, Dyonisio Woyuoda Transsiluano, Comite Stephano Iudice Curie nostre, Iohanne Magistro Tauarnicorum nostrorum, Leustacio Sclauonie, Nicolao de Z e e eh Dalmacie el Croacie, Nicolao de Machow banis. Petro Zwdor pincernarum, Paulo de