341 ccx. Anno 1673. die 29. Januarii. Viennae. Privilegium a Leopoldo I. Rege oppido Cirkveno, lardius Confinio militari via facti incorporalo, concessum. Nos Leopoldus Dei Gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Ilungariae, Bohemiae, Üalmatiae. Croatiae, Slavoniae, Ra-mae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex &c. Archidux Austriae &c. Memoriae commendamus tenore praesentiuin significantes quibus expedit universis. Quod cum ampia Principum liberalitas in munificentia & bene-meritorum suorum subditorum remuneratione consistat, recte ac sapienler a ve-tustissimis Imperatoribus Regibus factum esse judicamus, dum singulos secundum merita amplitudine benefìciorum prosecuti sunt. Quos sicut in aliis optimo Principe Diguis virtutibus, ita hac quoqne in parte libenter imitamur, & propterea ad universorum cum praesentium, tum futurorum notitiam harum serie volumus pervenire : Quod fideles nostri strenui incolae ac inhabilatores universi Oppidi, Castellique